AAS 2 (1910), p. 941

Patronorum Sanctorum Simonis et Iudae Apostolorum rite celebretur
quotannis Dominica, quae vicesimam octavam mensis Octobris diem
immediate praecedit. Praesentium litterarum exsecutionem arbitrio et conscientiae
committimus tum hodierni Litomericensis dioecesis Episcopi, cum
eiusdem in Pastorali munere successorum; decernentes praesentes litteras
firmas, validas atque efficaces semper existere et fore, suosque plenarios et
integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et in posterum
spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque
in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et
definiri debere, atque irritum esse et inane, si secus super his a quoquam,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus
Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, ceterisque contrariis
quibuscumque.
Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die XIII
Octobris MCMIX, Pontificatus Nostri anno septimo.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
L. f$ S. a Secretis Status.

IL

ERECTIO NOVI APOSTOLICI VICARIATUS KIENTCHANG IN SINIS.

PIUS PP. x.

Ad perpetuam rei memoriam. — Ex hac, quam divinitus• obtinemus
B. Petri Principis Apostolorum Cathedra tanquam e sublimi specula,
in omnes vel longo terrarum marisque spatio seiunctas Catholici orbis
partes oculos Mentis Nostrae convertimus, et quae, rei Sacrae procurationi
melius gerendae faciant, quaeque spirituali Christianae plebis emolumento
benevertant, ea Suprema Nostra Auctoritate interposita praestare
maturamus. Iamvero cum quartae Sinicae regionis Ordinarii, quorum
solerti studio sanctum Evangelii lumen remotis illius Imperii gentibus
latius in dies affulget, in tertia Se-ciuensi Synodo, quam superioris anni
mense Novembri in Urbe Tchong-King celebrarunt, novi vicariatus erectionem,
per divisionem ab illo Se-ciuensi meridionali, peropportunam iudicaverint,
Nos, omnibus rei momentis attento ac sedulo studio perpensis
cum Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae
Fidei praepositis, hoc a Synodi Patribus postulatum benigne
excipiendum esse existimavimus. Quare motu proprio ac certa scientia
et matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine praesentium vi, vastissimam et longe dissitam regionem

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.