AAS 2 (1910), p. 943

libentes committimus. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae
regula de iure quaesito non tollendo, nec non aliis Constitutionibus
Apostolicis in contrarium facientibus quibuscumque. Decernentes praesentes
Nostras Litteras firmas, validas, efficaces semper existere et fore,
suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos
spectat et in posterum spectabit, in omnibus et per omnia plenissime
suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et
delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum esse et inane, si
super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit
attentari.
Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die xix mensis
Novembris MDCCCCX, Pontificatus Nostri anno octavo.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
L. S. a Secretis Status.

EPISTOLA

AD R. P. D. THOMAM FENNELLY, CASELIENSIUM ARCHIEPISCOPUM, EMEL1EN-

SIUM ADMINISTRATOREM, CETEROSQUE HIBERNIAE EPISCOPOS, OB VENE-

RATIONIS AC PIETATIS OBSEQUIUM BEATISSIMO PATRI, SOLAMINIS ERGO,

EXHIBITUM.

Venerabiles Fratres, salutem et apostolicam benedictionem. — Omni
sane laude cumulando pietatis certamine et ipsi vos, Venerabiles Fratres,
quos ingens a Nobis terrae marisque seiungit spatium, Clerique
populique vestri choro concinuistis omnium in universum christifidelium,
immissa nuper, heic Romae, in Nos inque catholicum nomen convicia
gravissima uno animo atque una voce expostulantium, vicemque
dolentium Nostram. Recruduisse porro videntur eorum odia qui Ecclesiae
perniciem iam diu moliuntur; iamque acriores belli impetus praecipimus
adventantes. At vero Deo freti, cuius gerimus causam, nihil
inde metuimus Ecclesiae, quam divina virtus tutam facit ab inferorum
potestate. Id quidem Nos excruciat vehementer tot animas, Christi pretium
Sanguinis, ab Ecclesiae matris amplexu misere avelli, atque in
interitum ruere sempiternum. Quo inde gravius affligimur, eo instantius,
Venerabiles Fratres, hortamur vos et obsecramus ut vigilando,
docendo, monendo, in id toti sitis, ut catholicam fidem ac disciplinam

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.