AAS 20 (1928), p. 13

praesentem reapse Christum adorant, et qui ibi corpus Christi tantummodo
per fidem vel per signum ac virtutem Sacramenti adesse
affirmant ; qui in ea ipsa sacrificii item ac sacramenti naturam agnoscunt,
et qui eam dicunt nihil esse aliud quam Dominicae Coenae
memoriam seu commemorationem? qui bonum atque utile esse
credunt, Sanctos una cum Christo regnantes, in primis Deipa- -
ram Mariam, suppliciter invocari eorumque imaginibus venerationem
impertiri, et qui contendunt eiusmodi cultum adhiberi
non posse, utpote qui honori « unius mediatoris Dei et hominum »
Iesu Christi 1 adversetur ? Qua quidem tanta opinionum discrepantia
nescimus quomodo ad unitatem Ecclesiae efficiendam
muniatur via, quando ea nisi ex uno magisterio, ex una credendi
lege unaque christianorum fide oriri non potest; at scimus profecto,
facile inde gradum fieri ad religionis neglegentiam seu indifferentismum
et ad modernismum, ut aiunt, quo qui misere infecti
sunt, tenent iidem, veritatem dogmaticam non esse absolutam sed
relativam, idest variis temporum locorumque necessitatibus variisque
animorum inclinationibus congruentem, cum ea ipsa non
immutabili revelatione contineatur, sed talis sit, quae hominum
vitae accommodetur. Praeterea, quod ad res credendas
attinet, discrimine illo uti nequaquam licet quod inter capita
fidei fundamentalia et non fundamentalia, quae vocant, induci
placuit, quasi altera recipi ab omnibus debeant, libera, contra,
fidelium assensioni permitti altera queant; supernaturalis enim
virtus fidei causam formalem habet, Dei revelantis auctoritatem,
quae nullam distinctionem eiusmodi patitur. Quapropter
quotquot vere sunt Christi, quam, exempli gratia, Augustae Trinitatis
mysterio fidem praestant, eandem dogmati Deiparae sine
labe originis Conceptae adhibent, pariterque Incarnationi Dominicae
non aliam atque infallibili Eomani Pontificis magisterio,
eo quidem sensu quo ab Oecumenica Vaticana Synodo definitum
©st. Neque enim quod eiusmodi veritates alias aliis aetatibus, vel
proxime superioribus, sollemni Ecclesia decreto sanxit ac definivit,
eaedem idcirco non aeque certae, non aeque credendae;

i Cf. I Tim., il, g.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.