AAS 20 (1928), p. 166

Iesus Christus nullo non tempore Ecclesiae suae; at praesentiore
tamen auxilio praesidioque tum adfuit, cum ea gravioribus periculis
incommodisve conflictata est, suppeditante scilicet remedia,
ad temporum rerumque condicionem apta admodum, divina
illa Sapientia, quae « attingit a fine usque ad finem fortiter et
disponit omnia suaviter ». Sed ne recentiore quidem aetate1
« abbreviata est manus Domini »,2 praesertim cum .error irrepsit
et satis late propagatus est, unde metuendum fuit, ne hominibus
ab Dei amore ac consuetudine prohibitis christianae vitae fontes
quodammodo arescerent. Quae vero, cum sese Mariae Margaritae
Alacoque conspiciendum dedit, amantissimus Iesus conquestus
est, quae praeterea ab hominibus, in ipsorum demum profectum,
exspectare se ac velle significavit, ea cum alii e populo fortasse
adhuc ignorent, neglegant alii, placet, Venerabiles Fratres, de
honestae, quae dicitur, satisfactionis officio, quo erga Cor Iesu
Sacratissimum obstringimur, affari vos aliquantulum, hac quidem
mente, ut gregem quisque vestrum, quicquid vobiscum eommunicaverimus,
studiose doceatis atque ad exsequendum excitetis.

Inter cetera infinitae Eedemptoris nostri benignitatis documenta,
illud potissimum elucet, quod, defervescente christifidelium
caritate, ipsa Dei caritas ad honorandum peculiari cultu
proposita est eiusque bonitatis divitiae late patefactae sunt per
eam religionis formam qua Sacratissimum Cor Iesu colitur,
« in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi
». 3 Nam, ut quondam humanae genti e Noetica arca exeunti
amici foederis signum illueeseere Deus voluit, « arcum apparentem
in nubibus », sic turbulentissimis recentioris aevi tem-4
poribus, cum vaferrima omnium serperet haeresis illa ianseniana,
amori in Deum pietatique inimica, quae Deum non tam
diligendum ut patrem quam extimescendum ut implacabilem
iudicem praedicabat, benignissimus Iesus Cor suum Sacratissi-

1 Sap., VIII, 1.
2 Ts., LIX, 1.
8 Coloss., II, 3.
4 Gen., II, 14.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.