AAS 20 (1928), p. 18
Nostro Antonio S. R. E. Cardinali Vico, Episcopo Portuensi et Sanctae
Rufinae, Sacrorum Rituum Congregationi Praefecto, omnibusque rei momentis
sedulo studio perpensis, motu proprio atque ex certa scientia et
matura deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
praesentium vi, perpetuumque in modum, templum sive sanctuarium
Deo dicatum in honorem B. Mariae Virginis in caelum Assumptae
loci vulgo Star avien, dioecesis Premisliensis Latinorum in Polonia, titulo
et honore Basilicae minoris condecoramus cum omnibus privilegiis atque
honorificentiis, quae minoribus Basilicis de iure competunt.
Haec largimur, decernentes praesentes Litteras, firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros
effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare
poterunt, nunc* et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si secus quidquam
super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter,
attentari contigerit. Non obstantibus quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII
mensis Augusti, anno MDCCCCXXVII, Pontificatus Nostri sexto.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
II
SANCTUARIUM N. D. A ROSARIO, O. P., OPPIDI CHTNQUINQUIRAj INTRA FINES
DIOECESIS TUNQUENSIS, AD HONORES BASILICAE MINORIS EXTOLLITUR.
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Exstat in Columbia, in loco cui vulgo
nomen de Chinquinquira, dioecesis Tunquensis intra fines, Nostrae Dominae
a Rosario celeberrimum sanctuarium Fratrum Ordinis Praedicatorum curis
commissum. Hoc in sanctuario, molis amplitudine et artis operum splendore
perinsigni, miraculis inclyta Virginis-asservatur a Rosario imago, quae
iam inde ab anno MDLXXXVI in veteri sacello latuit, nunc funditus diruto.
Cultus Virginis de Chinquinquira longe lateque in universam Oolumbianam
ditionem percrebuit, Marialis haec aedes, quasi nationale sanctuarium
habetur, et Virgo de Chinquinquira vulgo Virginis Columbiae Reginae
titulo gaudet. Huc turmatim confluunt frequentes pia peregrinatione
fideles; ex hoc devotionis centro innumerae spirituales gratiae promanant;
nuperque anno MDCCCCXIX per Capituli Vaticani decretum ipsa imago