AAS 20 (1928), p. 280

ipsis Purpuratis Patribus studiis iisdem praeficiendo, de sacris
denique expeditionibus iisque assiduis instituendis, cum apud
Tartaros, Saracenos aliosque infideles, tum apud « schismaticus »
ad unitatem Ecclesiae revocandosi -
At vero sollemnius illud et praecipue memorandum, quod,
eodem hortatore ac duce, ut referunt, in Conciliò Viennensi generali
latum et a Clemente V, decessore Nostro, promulgatum est
decretum, quo veluti adumbratum Institutum Nostrum Orientale
deprehendimus: « Hoc sacro approbante Concilio, scholas in subscriptarum
linguarum generibus, ubicumque Eomanam curiam
residere contigerit, necnon in Parisiensi, Oxoniensi, Bononiensi et
Salamantino studiis, providimus erigendas, statuentes ut in quolibet
locorum ipsorum teneantur viri catholici sufficientem habentes
hebraicae, graecae, arahicae et chaldaicae linguarum notitiam,
duo videlicet uniuscuiusque linguae periti, qui scholas regant inibi,
et libros de linguis ipsis in latinum fideliter transferentes, alios
linguas ipsas sollicite doceant, earumque peritiam studiosa in illos
instructione transfundant; ut instructi et edocti sufficienter in
linguis huiusmodi fructum speratum possint Deo auctore-producere,
fidem propagaturi salubriter in ipsos populos infideles.... ». 1
Quoniam vero, apud orientales illas nationes, rebus omnibus
tunc temporis perturbatis ac plerisque scientiarum adiumentis
dissipatis, vix aut ne vix quidem studiosorum hominum mentes,
ceteroquin perspicacissimae, altioribus doctrinis institui
poterant atque exornari, idcirco nostis, Venerabiles Fratres,
eam quoque fuisse decessorum Nostrorum curam, ut, cum alia
in praecipuis, quae per id temporis essent, sedibus seu Universitatibus
studiorum propria Orientalium magisteria paterent, tum
vero potissimum in hac almae Urbis luce opportuniora quaedam
veluti seminaria excitarentur, unde illarum gentium alumni,
omni doctrinae ornatu diHgentissime instructi, ad bonum certamen
certandum in aciem paratissimi descenderent. Quamobrem
monasteria primum ac Collegia pro Graecis Ruthenisque Romae
constituta, et domus Maronitis Armenisque attributae : quo

1 Denifle-Chatelain, Chartul. Univ. Paris, t. Il, n. 695.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.