AAS 20 (1928), p. 34

les eiusdem Instituti in Urbe degentes illas observent, quae a Iacobo Philippo
8. R. E. Cardinali Fransoni, anno MDCCCXXXXVIII, et praesertim a
rec. mem. Leone Pp. XIII, die VII m. Decembris anno MDCCCLXXXXVIII
confirmatae sunt, easque ad normam recentiorum decretorum Apostolicae
Sedis redactas denuo etiam adprobamus et confirmamus. Ita pariter
Constitutiones monasterii Viglebanensis, quae per Breve Apostolicum a
Gregorio Pp. XVI, die xxin m. Ianuarii, anno MDCCCXXXVIII datum, approbatae
fuerunt, ad normam item recentiorum decretorum Apostolicae
Sedis redactas denuo adprobamus et confirmamus. Ne autem in futurum
controversiae et difficultates iterum exoriantur, omnibus monialibus cuiusvis
monasterii utriusque observantiae, virtute sanctae obedientiae, silentium
imponimus circa genuinitatem, auctoritatem aut originem Constitutionum
de quibus est sermo, atque insuper Apostolica auctoritate decernimus
ac praecipimus ut in futurum in novis Constitutionibus edendis
nonnisi praesentes Litterae apponantur. Deinde Monasteriis utriusque
observantiae indulgentias omnes et singula privilegia atque indulta iam
tributa, quae hisce praesentibus Litteris non adversantur, eadem auctoritate
apostolica Nostra confirmamus, concedentes insuper indulgentias et
privilegia atque indulta, quae supra memoravimus, pro omnibus Instituti
ipsius domibus.

Haec volumus, statuimus ac mandamus, decernentes has praesentes
Litteras resque omnes in iisdem expressas semper ac perpetuo firmas,
validas atque efficaces exsistere et fore, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et in posterum spectare
poterit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum irritumque ex nunc atque inane fieri si quidquam
secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
contigerit attentari. Non obstantibus Constitutionibus et ordinationibus
Apostolicis ceterisque in contrarium facientibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII
mensis Novembris anno MDOCCCXXVII, Pontificatus Nostri sexto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.