AAS 20 (1928), p. 40

Catharinae mutavit in Hosannae nomen pro memoria, honore et cultu
Beatae Hosannae Virginis eiusdem Ordinis. Adolescentiae et mulieres ibi
congregatae Hosannam tanquam praesidem et matrem amabilem, obsequio,
obedientia et amore prosequebantur, eiusque directioni se plene subiecerunt.
Unde, ita Deo disponente, illius asceterii S. Pauli Hosanna veluti prima
moderatrix et fundatrix habita est. Oratione et contemplatione, corporis
maceratione atque operibus misericordiae praestantem, religione ac pietate
in Deum, in Dominum nostrum Iesum Christum eiusque Virginem Matrem
Mariam, aliosque caelites tutelares, ceterisque Adrtutibus enitentem, omnis
civium ordo videntes et admirantes ad eam confluebant, consilii vel auxilii
petendi causa, eo magis quod illius preces a Deo exauditae erant. Ipsa
civitas si a pluribus adversitatibus et periculis salva et incolumis evaserit
uti ab oppugnatione Turcarum, ab irruptione pestilentiae et vastitatis et
ab aliis imminentibus calamitatibus, Catharenses hoc totum precibus Hosannae
apud Deum omnipotentem et commiserantem intercedentis acceptum
ferebant. Non defuit tamen Dei ancillae invidia et incursus nostis
humani generis, per vexationes, morbos, fraudes ac terrores a diabolo excitatos,
ut ipsa a suo sancto proposito et virtutum fervore atque constantia
descisceret, quae tamen per promptum contemptus actum, vel per sanctum
crucis signum, vel per devotam Ss. Nominis Iesu invocationem, daemonem
aliosque spiritus malignos, divina virtute potens, fugabat. Quibus tentationibus
et conflictationibus superatis, ciernentissimus Deus per angelos suos
et per caelestes apparitiones famulam suam suaviter recreasse atque sancta
laetitia perfudisse fertur. Narratur etiam quod idem Dominus noster
Iesus Christus saepius humana specie vel infantis, vel crucem baiulantis,
vel gloriose resurgentis, vel in caelum mirabiliter ascendentis, Hosannae
apparuisset, atque ipsa singulis apparizioni bus congruos sensus et affectus
doloris, compassiónis, gratulationis et gaudii, semper autem ferventissimae
caritatis, experta fuisset. Multiplici etiam prophetiae dono clarescens, plurespraedixit
eventus prosperos vel tristes, publicos vel privatos adamussim
verificatos, prouti apud omnes compertum est, atque historici scriptores
et testes fide digni expresse asserunt. Tandem haec virgo sapiens et prudens
per duos fere menses mortifero correpta morbo, eoque in dies ingravescente,
patientia et sanctitate in extremo agone illustrior, sacramentis
Ecclesiae refecta et roborata, elevatis in caelum oculis et invocato identidem
sanctissimo nomine Iesu, animam exhalavit die 27 Aprilis anno 1565,
aetatis suae septuagesimo secundo: Insignis fama sanctitatis, quam Hosanna
in vita sibi adepta fuerat, post obitum magis magisque invaluit, ob
devotionem et concursum populi tum ad eius exsuvias, odore fragrantés et
•angelicam speciem referentes, visitandas, tum ad solemnes exsequias cele-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.