AAS 20 (1928), p. 42
unius et triginta annorum, alterum tamen casum ab illo distinctum et a
sa. me. Urbano VIII exceptum, longissimi nempe temporis cum scientia
et tolerantia Sedis Apostolicae et Ordinariorum Catharensium pro tempore,
tanquam titulum in praesenti Causa legitimum se probasse dixerunt. Quod
si haud parvi momenti probationes productae non videantur sufficere ad
proferendam ex iure sententiam favorabilem, iidem actores firma spe recreati
sunt quod integra acta processualia, celeberrima fama sanctitatiset
claritas cultus longissimi temporis et scientia et tolerantia ecclesiasticae
auctoritatis, ex sapienti iudicio Emorum Patrum Sacrae Rituum Congregationis,
rato et probato a Summo" Pontifice, hac nobili Causa cognita et
splendidis circumstantiis communita, diu optatam antiquissimi et perseverantis
B. Hosannae adhibiti cultus apostolicam confirmationem ad prosperum
felicemque exitum perducent. Itaque instante R. P. Francisco Maria
Guerrini, Ordinis Praedicatorum et huius Causae Postulatore, Rmi P. Magistri
generalis et universi Ordinis Fratrum et Sororum S. Patris fundatoris
Dominici Gusmani, fervida vota depromente, attentisque Litteris postulatoriis
plurium Rmorum Archiepiscoporum et Episcoporum necnon Capitulorum
ecclesiarum cathedralium et collegiatarum, ac Superiorum maiorum
tum Ordinum et Congregationum Religiosarum, utriusque sexus e Catharensi
aliisque finitimis dioecesibus, una cum praesidibus, optimatibus ac
civibus, praesertim regionis Dalmatiae, Emus et Rmus Dnus Andreas Cardinalis
Frühwirth, Sanctae Romanae Ecclesiae Cancellarius, eiusdem Causae
Relator, in Ordinario Sacrorum Rituum Congregationis coetu, subsignata
die, ad Vaticanum coacto, sequens dubium discutiendum proposuit: « An
constet de cultu publico et ecclesiastico praestito Servae Dei Hosannae de
Catharo, Virgini Tertii Ordinis S. Dominici? » Et Emi ac Rmi Patres sacris
tuendis ritibus praepositi, post relationem ipsius Emi Cardinalis Ponentis,
audito voce et scripto R. P. D. Carolo Salotti, Fidei promotore generali,
omnibus accurate perpensis rescribere censuerunt: « Affirmative seu inspectis
peculiaribus huius Causae adiunctis, cultum esse confirmandum si Sanctissimo
placuerit ». Die 20 Decembris 1927.
Quibus omnibus Sanctissimo Domino nostroPio Papae X I , per eundem
Fidei promotorem generalem relatis, Sanctitas Sua rescriptum eiusdem Sacri
Consilii ratum habuit et cultum Beatae Hosannae Virginis, Tertii Ordinis
S. Dominici, confirmavit, die 21 Decembris 1927.
£g A. CAED. VICO, Ep. Portuen. et S. Rufinae,
S. R. C. Praefectus.
L. © S.
Angelus Mariani, Secretarius.