AAS 21 (1929), p. 138

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

ANTOFAGASTENSIS

SUPPRESSIONIS ET ERECTIONIS

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Supremi apostolatus munus, Nobis imperscrutabili Dei consilio commissum,
exigit ut aeternae christifidelium saluti et catholici nominis incremento
sedulo a Nobis consulatur. Ad hoc vero assequendum non parum
proficit recta catholici orbis circmnscriptio, quae temporum rerumque
adiunctis quam aptius respondeat. Cum itaque venerabilis frater Aloisius
Silva Lezaeta, Episcopus titularis Olenensis et Vicarius Apostolicus Antofagastensis,
supplices Nobis preces porrexerit ut in ecclesiastici regiminis
et fidei christianae propagationis bonum, in dioecesim erigatur vicariatus
apostolicus Antofagastensis, quippe qui ab anno millesimo nongentesimo
duodecimo, quo erectus fuit, usque adhuc tantum religiosum ac civilem
progressum assecutus sit, ut tamquam missionis locus minime in praesens
considerari possit: Nos, hisce mature perpensis ac praehabito voto Sacrae
Congregationis Christiano Nomini propagando praepositae, nec non audito
et suffragante venerabili fratre Nostro Hectore Felici, Archiepiscopo Corintiensi,
Apostolico Nuntio in Chilena Republica, oblatis precibus libenter
annuendum censuimus. Quapropter de Apostolicae potestatis plenitudine,
suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit aut eorum qui Sua interesse
praesumant consensu, suppresso vicariatu apostolico Antofagastensi, novam
erigere dioecesim statuimus ac decrevimus, ac eam praesentibus Litteris
erigimus et constituimus, ipsamque eodem nomine Antofagastensem nuneupari,
iisdemque finibus circumscribi, quibus vicariatus ipse erat nuncupatus
et circumscriptus, volumus ac mandamus. Hanc autem novam dioecesim
Antofagastensem suffraganeam volumus archidioecesis S. Iacobi de Chile,
atque sedem et cathedram episcopalem in urbe Antofagastensi constituimus,
quam proinde ad civitatis episcopalis gradum et honorem extollimus
cum omnibus iuribus ac privilegiis quibus ceterae civitates episcopales iure
communi fruuntur, et ecclesiam principem in eadem urbe Antofagastensi ad

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.