AAS 21 (1929), p. 140

plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos
-spectat inviolabiliter observari debere, et si secus super bis a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus
et inane esse et; fore volumus et decernimus. Volumus denique ut harum
Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii
publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel officio
constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur,
si originaliter exhibitae vel ostensae forent. Non obstantibus, qua"
tenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus, universalibusque
Conciliis editis: specialibus, vel generalibus constitutionibus et
ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis Eomanorum Pontificum praedecessorum
Nostrorum dispositionibus, ceterisque contrariis quibuscumque.
Nemini autem quae hisce Litteris suppressionis, erectionis, evectionis,
concessionis, statuti, mandati, derogationis et voluntatis Nostrae a Nobis
decreta sunt infringere vel eis contraire liceat. Si quis autem ausu temerario
hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac
beatorum Petri et Pauli, Apostolorum eius, se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo octavo, die tertia mensis Februarii, Pontificatus Nostri
anno sexto.

>R. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH , ^ BASILIUS CARD. POMPILJ,

Cancellarius S. B. E. Episcopus Veliternen.

iulius Campori, Protonotarius Apostolicus.
Hector Castelli, Protonotarius Apostolicus.

Loco ifr Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. XXXVII, n. 57. - M. Riggi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.