AAS 21 (1929), p. 148

Haec volumus, edicimus decernentes praesentes Litteras firmas, validas,
atque efficaces iugiter exstare ac permanere: suosque plenos atque
integros effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinent sive pertinere
poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari, sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xm
mensis Iulii anno MDCCCcxxvm, Pontificatus Nostri septimo.

P. CARD. GASP ARRI, a Secretis Status.

II

EX DISMEMBRATIONE DIOECESIS VIZAGAPATAMENSIS ERIGITUR MISSIO

INDEPENDENS DE CUTTACK.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Apostolatus officium, quo divinitus fungimur
in terris, Nos monet ut ea sollicito paterno que studio decernere
maturemus, quae catholico nomini aeternaeque fidelium saluti bene, prospere
ac feliciter eventura videatur. Iamvero cum venerabilis frater Petrus
Eossillon, Episcopus Vizagapatamensis, Nos enixe flagitaverit, ut
nonnullos ab ipsa sua dioecesi districtus disiungere velimus, ut exinde
independens erigatur Missio, eidemque petitioni grave accedat suffragium
venerabilis fratris Eduardi Mooney, Delegati Apostolici in Indiis Orientalibus:
Nos, collatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae
Eomanae Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propagationis Fidei praepositis,
omnibusque momentis attente perpensis, supra memorati Episcopi votis
assentiendum esse existimavimus. Quae cum ita sint, motu proprio atque
ex certa scientia ac matura deliberatione, deque apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine, praesentium tenore, districtus civiles de Ganjam et
de Orissa meridionali, a Boro Noi et Bahuda usque ad Mahanadi flumen, et
a sinu Bengalae usque ad Raul et Tel, a dioecesi Vizagapatamensi disiungimus
sive separamus atque ex eorumdem districtuum territorio, sic per
Nos dismembrato, independentem Missionem efformamus, cui nomen
facimus de Çuttack et quam curis concredimus sacerdotum Congregationis
Missionis religiosae provinciae Matritensis.
Haec volumus, edicimus decernentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces iugiter exstare ac permanere: suosque plenos atque inte-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.