AAS 21 (1929), p. 343

cum'Apostolica Sedes fecerit sua, christifideles prae ceteris Operibus, quae
peculiare aliquid sibi propositum habent, conrogata collatave stipe adiuvent
ac sospitent alterum scilicet a Sancta Infantia, alterum a Petro
Apostolo nuncupatum. Illius est... pueros nostros asciscere, qui peculium
suum reponere assuescant praesertim infidelium infantibus, ubicumque
eos proiici vel necari contingit, redimendis catholiceque educandis; huius
vero et precibus et collecta pecunia efficere, ut delectos indigenas in Seminariis
rite excoli et ad sacros Ordines evehi liceat, quo ipsorum tribules
facilius, successu temporis, ad Christum traducantur vel in fide confirmentur
... Utrumque sane opus, quod recte subsidiarium operis principis
appellari solet, ut Episcoporum sollertiae fel. rec. decessor Noster Benedictus
XV... commendavit, ita Nos commendare non desinimus... »
Saepenumero equidem verbis scriptisque, occasione data, de Pontificiis
his Operibus Missionalibus egimus, bonos omnes vehementer hortando ut
eisdem subvenirent. Ac libet hic Nobis publice profiteri plurimos sane fuisse
Episcopos hominesque ex utroque clero ac populo qui, ad missionaria haec
studia excitanda, actuosissimam Nobis navarunt operam; de quo apostolatus
ardore cum magna Deo grates solvamus, tum eos omnes debita ornamus
laude qui tam largiter sollerterque hortamentis Communis Patris responderunt.
Haec Nos considerantes, missionumque necessitates prae oculis
habentes, opportunum esse ducimus, ad earundem incrementum, quasdam
ferre normas ut Pontificia Opera Missionalia inter se coordinentur, quin
vero in unum idemque coalescant; volumus enim ut unumquodque horum
Operum sua iura suasque leges habeat, et iuxta proprium finem incrementa
capiat. Ac fore confidimus ut eadem, hac ratione atque ordine constituta,
eo caritatis spiritu fraternaque necessitudine succrescant, quibus inter se
iungi oportet consociationes quae et Pontificio nomine gloriantur et propositum
tam sanctum ac nobile communiter assequi contendunt.

Itaque Motu proprio ac de certa scientia et matura deliberatione
Nostra haec exsequenda mandamus:
I. Secretarius generalis Sacrae Congregationis de Propaganda Fide,
quemadmodum est Praeses generalis Pontificii Operis a Propagatione
Fidei, ita Praeses Generalis esto Pontificii Operis a Sancto Petro Apostolo
pro institutione cleri indigenae, sicut iam ab initio a Sacra Congregatione
de Propaganda Fide statutum fuerat.
II. Secretarius generalis Pontificii Operis a Propagatione Fidei Consiliarius
semper sit in Consilio generali Pontificii Operis a Sancto Petro Apostolo;
itemque Secretarius generalis Pontificii Operis a Sancto Petro Apostolo
iure Consiliarius esto in Consilio generali Pontificii Operis a Propagatione
Fidei.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.