AAS 21 (1929), p. 467

peractae exsecutionis transmittendi infra sex menses a praesentibus Litteris
acceptis computandos.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque nullo unquam
tempore ac ratione de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis
vitio vel quolibet alio inexcogitato defectu notari, impugnari vel in controversiam
vocari posse, sed eas tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas perpetuo validas exsistere et fore, suosque
plenarios et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos
spectat inviolabiliter observari debere, et si secus super bis a quocumque
quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum
prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus. Volumus denique
ut harum Litterarum transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius
notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate
vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides quae hisce
Litteris tribueretur, si originali ter exhibitae vel ostensae forent.

Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus, universalibusque Conciliis editis, specialibus vel generalibus
constitutionibus et ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis
Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispensationibus ceterisque
contrariis quibuscumque.
Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, evectionis,
unionis, concessionis, statuti, derogationis, mandati et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero, ausu temerario, hoc attentare
praesumpserit indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et
Pauli, Apostolorum eius, se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo octavo, die tertia mensis Iulii, Pontificatus Nostri
anno septimo.

FR. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH, G. M. CARD. VAN ROSSUM,
Cancellarius S. B. E. S. C. de Prop. Fide Praefectus.

Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus
Hector Castelli, Protonotarius Apostolicus.

Loco i%t Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. XXXVIII. n. 42. - M. Riggi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.