AAS 21 (1929), p. 585

ritualem vero curam eiusdem Missionis, quam Calcuttensi ecclesiasticae
provinciae adiungimus, ad Nostrum et Sanctae Sedis beneplacitum Sodalibus
Seminarii Parisiensis pro Missionibus exteris, auctoritate apostolica
Nostra committimus.
Haec statuimus, contrariis non obstantibus quibuslibet, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere
-, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque
ad quos pertinent sive pertinere poterunt nunc et in posterum amplissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc
et inane fieri, si quidquam secus, super bis, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xv
mensis Februarii an. MDCCCCXXIX , Pontificatus Nostri octavo.

. P. C ARD . G ASPARRI, a Secretis Status.

IV

EX VICARIATU DISTRICTUS ORIENTALIS PROMONTORII BONAE SPEI SEPARATO

TERRITORIO ERIGITUR MISSIO INDEPENDENS DE QUEEN STOWN.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Ut Evangelium hominibus apte praedicari
queat in longe dissitis latisque Orbis regionibus, Romani Pontifices
Decessores Nostri consueverunt Dominici agri excolendi, Episcopis Vicariisque
Apostolicis concrediti, ipsis in locis limites opportunitate data
minuere operariosque propterea Evangelii numero eisdem in regionibus
augere. Nos proinde, vestigiis Decessores Nostros sequuti, cum venerabiles
fratres Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales rebus Sacrae Congregationis
de Propaganda Eide praepositi censuerint vicariatum apostolicum
Districtus Orientalis Promontori! Bonae Spei reapse latius pertinere proindeque
opportunum esse ut aliqua ex eodem pars distrahatur, aliis Evangelii
praeconibus committenda, omnibus rei momentis attente consideratis,
haec quae infrascripta sunt statuimus, mandamus. Nimirum motu
proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris deque apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore
novam Missionem independentem, nomine de Queenstown appellandam,
erigimus. Novae autem huius Missionis territorium distrahimus sive separamus
a memorato apostolico vicariatu Districtus Orientalis Bonae Spei

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.