AAS 21 (1929), p. 657

ac defiûiéndiirn, irritumque ex nunc et inane si quidquam secus super his*
á quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxiv
mensis Maii anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CAED. GASPARRI, a Secretis Status*

VII

SEPARATO TERRITORIO A VICARIATU APOSTOLICO DE CHENGCHOW, ERIGITUR
PRAEFECTURA APOSTOLICA DE LOYANG, IN SINIS.

PIUS PP XI

Ad futuram rei memoriam. — Nobis ex alto commissum pastorale officium
nih.il Nos magis sollicitat, quam ut rebus fidei propagandae provehendis,
in locis praesertim habitantium multitudine ref ertis atque ab hoc catholicae
religionis centro valde dissitis, omni, quo cum Deo possumus, studio
prospiciamus. Qua re cum Vicarius Apostolicus de Chengchow in Sinis,
suffragante quoque Nostro in Sinis Apostolico Delegato, Nos enixis verbis
rogaverit, ut e vicariatus sui territorio, satis superque amplo atque incoienti*»
bus referto, pars quaedam separaretur, quae sui iuris facta, aliis Evangelii
praeconibus eommitteretur: Nos, conlatis consiliis cum venerabilibus fratri*
bus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Propa*
gandae Fidei praepositi sunt, omnibusque rei momentis attente perpensis,
huiusmodi precibus ultro libenterque concedendum esse existimavimus.
Quae cum ita sint, motu proprio atque ex certa scientia ac matura delibe*
ratione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium
Litterarum tenore civiles subpraefecturas de Kunghsien, Yenshihsien,
Mengtsing,Loyang, Sinansien, MiencMh, Yungning, Yiyang, Sunghsien,
Teng-feng, Nanyang, Schanchow, Lingyao, Wensiang, Lushi, Pingteng, Tseyou
a vicariatu apostolico de Chengchow separamus, sive dismembramus.
Territorium vero hoc totum, sic separatum sive dismembratum a praedicto
vicariatu apostolico de Chengchow, in novam praefecturam apostolicam
erigimus et constituimus, cui nomen facimus'de Loyang, et quam ad Nostrum
et Sanctae huius Sedis beneplacitum, curis tradimus presbyterorum Piae
Societatis Sancti Francisci Xaverii pro exteris missionibus, quam nunc
Guido Maria Conforti, Archiepiscopus-Episcopus Parmensis, qua Superior
generalis, sollerter moderatur.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.