AAS 22 (1930), p. 127
dé:ôinendum, irritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam secus,
super his, a quovis* auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XVIII mensis Iulii anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.
P. CAED. GASPARRI, a Secretis Status.
IV
SEPARATO TERRITORIO EX APOSTOLICO VICARIATU DE EOOCHOW IN SINIS,
ERIGITUR MISSIO INDEPENDENS DE SHAOWU.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Concreditum Nobis divina benignitate
munus Ecclesiam Christi moderandi, ea maxime postulat, quae pro varia
rerum opportunitate eidem Ecclesiae administrandae sint profutura, praesertim
vero si eiusdem incrementis firmandis provehendisque inserviant.
Quapropter cum in apostolico vicariatu de Foochow in Sinis, hac nostra
aetate, haud parva rei catholicae incrementa habita sint, adeo ut ad maius
animorum emolumentum visum sit vicariatum eundem sane latissimum
dividi oportere, sollicita providentia, attenta quoque hac super re Delegati
Apostolici Nostri in Sinis commendatione, ea quae sequuntur statuenda
censuimus. Nimirum, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris
Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Propagandae Fidei
sunt praepositi, ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque
apostolicae Nostrae auctoritatis plenitudine, praesentium Litterarum
tenore ab actuali vicariatu de Foochow territorium distrahimus, quod
civiles subpraefecturas de Siiaowu, Kwangteseh, Taining Kienning, nunci
complectitur. Ex hisce civilibus subpraefecturis, suis actualibus limitibus
clausis, novam Missionem independentem constituimus, ad Nostrum et
Sanctae huius Sedis beneplacitum curis presbyterorum Societatis Divini
Salvatoris committendam, eidemque de Shamou nomen facimus.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exsistere ac fore, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc
et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum,
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his,