AAS 22 (1930), p. 135
in' divina liturgia graece celebranda ita desiderari coepisset, ut ritus
ipse graecus paene obsolevisse videretur, Leo XIII Pontifex Maximus,
per decretum a Sacra Congregatione de Propaganda Fide pro negotiis
rituum orientalium die 12 Aprilis anno 1882 editum, graecum ritum in
abbatia Cryptoferratensi ad pristinam vitam revocare sategit, eidemque
monachos addictos omnino voluit. Ne autem latini ritus fideles ex tali
ritus graeci instauratione grave persentirent incommodum, statuit Summus
Pontifex «curam animarum in Ecclesia eiusdem Abbatiae et in ipsius
paroeciae ambitu ab uno ex monachis exercendam esse, qui tamen latinum
ritum omnino teneret, prout cautum fuerat a Summis Pontificibus
Benedicto XIY in Const. Inter multa diei 24 Aprilis 1747, et Leone XII in
Apost. Litteris Inter eoeteras datis die 12 Novembris 1824, facta eidem
licentia unum vel alterum cooperatorem latini ritus, sive monachum sive
etiam presbyterum saecularem sibi adsciscendi».
Cum autem plurium annorum experientia docuisset exercitium curae
animarum inter latini ritus fideles non parum distrahere monachos ab
exercitio ritus graeci et, quod sane praestat, a maiestate et cultu graeci
ritus, nedum a pastorali cura clericorum et fidelium eiusdem ritus in abbatia
degentium, ad quos primo et principaliter fuerat initio parochia ordinata,
Sacra Congregatio pro Ecclesia Orientali anno 1918 de separanda
prorsus a graeco monasterio latina parochia consilium coepit. At omnibus
mature perpensis, ob temporum et rerum adiuncta, approbante Benedicto
XV f. r., die 10 Iulii eiusdem anni, Sacra haec Congregatio decrevit
ut deinceps, habituali cura apud monasterium perdurante, cura actualis
animarum exerceretur a monachis per presbyterum sive saecularem sive
etiam regularem, tamquam vicarium perpetuum, ritus tamen latini ac
«seclusis ab eodem exercitio Monachis Basilianis, quos omnes graeci ritus
omnino esse oporteret ». Via sic sternebatur ad consilium Sacrae Congregationis
de separanda omnino latinorum fidelium cura ab abbatia graeca perficiendum.
Quod factum est per novam in oppido Cryptoferrata ecclesiae
aedificationem Summorum Pontificum Benedicti XV et Pii XI munificentia;
tunc enim, decretis diei 18 mensis Iulii et 10 Septembris anni
nuper elapsi, Sacra haec Congregatio curam paroecialem monachis abbatiae
Cryptoferratensis concreditam ad fideles graeci ritus coarctavit atque
incolas Cryptoferratae oppidi, latini ritus fideles, Episcopi Tusculani
sollicitudini commisit, qui nuper ecclesiam noviter excitatam atque
Sacratissimo Cordi Iesu fauste dicatam in parochiam erexit, eique fideles
omnes ritus latini in finibus antiquae paroeciae S. Mariae a Gratiis, quae
inde a remoto tempore penes basilicam ecclesiam abbatialem canonice
exstiterat, non vero intra septa monasterii, commorantes, addixit. Dotem