AAS 22 (1930), p. 268

Haec largimur, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant seu spectare poterunt
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam secus,
super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit
attentari. Non obstantibus contrariis quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
xvni mensis Novembris, anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

IV

SEPARATO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE YUNNANFÜ" IN SINIS,
ERIGITUR MISSIO INDEPENDENS DE TA-LI.
PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Munus apostohcum, quo in terris fungimur,
exigit a Nobis ut necessitatibus christifidehum provehendaeque
religionis ubique locorum, data opportunitate, tempestive provideque
consulamus. Quopropter cum edoceamur ab Apostolico Vicario de Yunnanfu
in Sinis vicariatum ipsum latius patere ac multitudine incolarum
refertum èsse, ita ut ex eodem opportune separanda sit quaedam pars
territorii in missionem independentem constituenda, quae aliis missionariis
tradatur, atque id quoque a Nobis expostulent tum Vicarius Apostolicus
praefatus tum Noster in Sinis Delegatus Apostolicus: Nos,
conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalibus, qui Sacrae Congregationis de Propaganda Fide
rebus gerendis praepositi sunt. ea quae sequuntur in Domino decernenda
existimavimus. Nimirum certa scientia ac matura deliberatione Nostris
omnibusque rei momentis attento ac sedulo studio perpensis, motu proprio
deque apostolicae Nostrae auctoritatis plenitudine, praesentium Litterarum
tenore a vicariatu apostolico de Yunnanfu in Sinis civiles subpraefecturas
subtrahimus sive dismembramus, que nuncupantur Sze-mao,
Ning-erh, Mo-kiang, King-hu, Yuan-Mang, Sin-ping, Lan-tsang, Chen-yuan,
King-tung, Mien-ning, Teng-chung, Pao-shan, Yung-ping, Chen-Jcang,
Lung-ling, Ta-U, Siang-yun, JErh-yuan, Feng-y, Teng-chwan, Ping-chwan,
Yun-lung, Mi-tu, Li-Mang, Lan-ping, Ho-Jcing, Kien-chwan, Meng-hwa,
Yang-feng, Yun-ning, Lang-hu, Shun-ning, Yun-hien, easdemque in
novam missionem independentem sub nomine de Ta-U erigimus. Hanc

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.