AAS 22 (1930), p. 328

et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae
pondus operatur in nobis (II Cor., IV, 17).
Iure itaque hodie laetitia gestit Bavaria, exsultat gaudio inclyta Minorum
Capuccinorum familia ob humillimi fratris Conradi a Parzham iam
properantem glorificationem, quae brevi intervallo ab eius morte, quin
immo, rarissimo exemplo, post sex annos tantum Causae introductionem
subsequitur.
Etenim die vigesimaprima Aprilis anno millesimo octingentesimo
nonagésimo quarto Dei famulus ad superos evolavit, Commissionem vero
Introductionis Causae, Ordinaria inquisitione peracta, Sanctissimus Dominus
Noster Pius Papa XI sex abhinc annis signare dignatus est die vigesima
octava Maii anno millesimo nongentesimo vigesimo quarto. Anno
insequenti actum est de cultu nunquam praestito Ven. Dei Servo, postea
de processuum validitate. Super heroicis virtutibus die decimaquinta
Augusti anno millesimo nongentesimo vigesimo octavo decretum est, et
super miraculis die vigesima quinta Mah nuper elapsi.
Unum supererat discutiendum dubium: An, stante approbatione virtutum
et duorum miraculorum tuto procedi possit ad sollemnem Venerabilis
Conradi beatificationem. In generalibus itaque Comitiis coram Sanctissimo
Domino Nostro nudiustertius habitis Reverendissimus Cardinalis
Andreas Frühwirth, Causae Relator, dubium hoc proposuit, cui quotquot
aderant tum Reverendissimi Cardinales, tum Praelati et Consultores
affirmative responderunt; Suam tamen sententiam Beatissimus Pater
edere decrevit hodierna die, octava Ascensionis Domini, et memoriae
Martyris Bonifacii, magni Germaniae Apostoli, dicata.
Quare, Eucharistica Hostia religiosissime oblata, ad se arcessiri mandavit
Reverendissimos Cardinales Camillum Laurenti S. R. C. Praefectum
et Andream Frühwirth, Causae Relatorem, una cum R. P. Carolo Salotti
sanctae Fidei Promotore generali meque infrascripto Secretario, iisque
adstantibus, pronuntiavit: « Tuto procedi posse ad sollemnem Venerabilis
/Servi Dei fratris Conradi a Parzham beatificationem ».
Hoc autem decretum rite promulgari et in acta S. R. C. referri mandavit
die quinta Iunii anno millesimo nongentesimo trigesimo.

C. CARD. LAURENTI, S. P. C. Praefectus.

Ii. © S .
A. Carinci, Secretarius.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.