AAS 22 (1930), p. 337
Annus XXII - Vol. XXII 7 Augusti 1930 Num.8
ACTA APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
, -i
ACTA PII PP. XI
MOTU PROPRIO
DE NOVO OPERE IN LOCUM LE O NI ANI OPERIS DE FIDEI PRAESERVATIONE
STJFFICIENDO.
PIUS PP. XI
In Allocutione habita in Consistorio, die elapsi mensis Iunii
tricesimo, summatim consilium proposuimus, quod iam diu
in animo Nostro maturuisset, opportunas rationes ineundi, per
quas nonnullis praesentioribus gravioribusque carissimae dioecesis
Nostrae Eomanae spiritualibus necessitatibus prospiceremus.
Placet nunc verba illa consiliumque illud Nostrum cum explanare
fusius, tum, una simul, effecta dare quo aptiore ad propositum
adipiscendum modo visum Nobis est.
Atque ut ad rem confestim aggrediamur, dicimus, hanc esse
mentem Nostram, ut erigamus —quemadmodum reapse per
hasce Litteras Motu proprio datas erigimus — « Pontificium
Opus praeservandae Fidei novisque Romae templis exstruendis ».
Quo quidem Opere illud immutatur atque amplificatur, quod
fel. rec. decessor Noster Leo XIII Litteris suis Motu Proprio
datis die xxv m. Novembris an. MDCCCCIX auspicato condiderat.
Immutatur, inquimus, quandoquidem id ipsum Opus, quod
Commissio, ut aiunt, Patrum Cardinalium ante moderabatur,
fit nunc Opus Pontificium, ad leges regundum quas tempestive,