AAS 22 (1930), p. 381

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE NOVA CmCUMSCRIPTIONE ET ORDINATIONE HIERARCHICA DIOECESIUM
RITUS TAM LATINI TAM GRAECI-RUMENI IN ROMANIAE REGNO.

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Solemni Conventione nuperinita et confirmata inter Apostolicam Sedem
effe Romaniae Regnum, provisum est, inter alia, novae circumscriptione et
ordinationi hierarchicae dioecesium tum latini, tum graeci-rumeni ritus in
ipso regno exstantium. Iam vero Nos, ut ad effectum deducantur quae ad
rem statuta sunt, quaeque in christifidelium spirituale bonum et in eccle­
siasticae administrationis maiorem utilitatem potissimum cedere visa sunt,
omnibus mature perpensis ac certa scientia, suppleto, quatenus opus sit,
quorum intersit aut eorum qui sua interesse praesumant consensu, Aposto­
licae potestatis plenitudine, quae sequuntur statuimus atque decîernimus:
I. Dioeceses latini ritus, immutatis manentibus finibus archidioecesis
Bucureştiensis et dioecesis Albae luliensis, ita noviter circumscribimus,
ut earum limites cum civilibus finibus cohaereant, iuxta modum qui infra
describitur. Eam territorii Romanici partem, quae iam ad dioecesim
Csanadiensem pertinebat et usque modo sub administratione apostolica
Timişoarensi constituta erat, suppressa hac administratione, in dioecesim
erigimus, cuius fines erunt: ad orientem, archidioecesis Bucureştiensis et
dioecesis Albae luliensis; ad meridiem et occidentem, fines politici regni
Jugoslavi et regni Hungarici; ad septentrionem, dioeceses Sătmariensis et
Magno-Yaradinensis latinorum. Novam hanc dioecesim ab urbe Timişoara,
in qua sedem episcopalem et cathedram constituimus, Timişoarensem nun­
cupati volumus. Ecclesiam vero sub titulo B. Georgii Martyris in eadem
urbe exstantem ad gradum et honorem ecclesiae Cathedralis evehimus, eique
ac eiusdem pro tempore Episcopis omnia tribuimus iura, insignia ac privi­
legia, quae ad normam sacrorum canonum ipsis competunt. Capitulum
autem in eadem ecclesia exsistens ad titulum et dignitatem extollimus
Capituli cathedralis, cum omnibus iuribus et privilegiis, oneribus et obli­
gationibus, quibus cetera Capitula cathedralia iure communi fruuntur ac
tenentur. Dioecesim Satmariensem, quae partim etiam in rempublicam
Cecoslavacham et partim in regnum Hungaricum protenditur, itemque
dioecesim Magno-Varadinensem latinorum, quae in regno quoque Hungarico

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.