AAS 22 (1930), p. 479

uti e vicariatus de Lanehowfu territorio, quod regionis latitudine atque
incolarum numero nimis conspicuum est, quandam partem abstrahamus
propriis missionariis concredendam: Nos, conlatis consiliis cum venerabilibus
fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis
Propagandae Fidei praepositi sunt, omnibusque perspectis rerum adiunctis,
haec, quae infrascripta sunt, decernenda existimavimus. Nimirum ut
aptius prospiciatur christiani nominis propagationi in eadem regione, motu
proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque
apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi, e
vicariatu apostolico de Lanchowfu totam regionem de Sinkiang, ex quattuor
provinciis civilibus constitutam, de Wensuh Tao, Chuhn Tao, Ningyuan
Tao, Thwa Tao, distrahimus sive separamus, eandemque in novam missionem
independentem erigimus, cui nomen facimus de Sinkiang. Memoratam
vero novam independentem missionem de Sinkiang volumus curis presbyterorum
Societatis Verbi Divini, ad Nostrum Sanctaeque Sedis beneplacitum,
concreditam.

Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt,
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri si quidquam secus,
super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari
contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xrv
mensis Februarii anno MDCCCCXXX, Pontificatus Nostri nono.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

IV

TEMPLUM IN HONOREM B. M. V. ET SANCTI GERARDI MAIELLA, C. SS. R., LOCI
« CAPOSELE»ARCHIDIOEC. COMPSANAE, BASILICAE MINORIS TITULO HONORIBUS
QUE AUGETUR.
PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Archidioecesis Compsanae intra fines
exstat ecclesia « Materdomini » in honorem Beatae Mariae Virginis ac
Sancti Gerardi Majella Deo dicata, quae tanquam conspicuum monumentum
non modo loci Caposele nuncupati, in quo posita est, verum etiam totius
Italiae meridionalis recte habetur. Corpus in eadem asservatur Sancti

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.