AAS 22 (1930), p. 53

antecedit. Mhilo setius familia ideo imperfecta est societas, quia
non omnibus iis rebus est praedita, quibus nobilissimum propositum
suum perfecte assequatur; civilis autem congregatio, cum omnia in
sua facultate sint ad destinatum sibi finem, videlicet ad commune
terrestris huius vitae bonum, necessaria, societas est numeris
omnibus absoluta ac perfecta; hac igitur de caussa domestico
convictui eadem praestat, qui quidem in civili solummodo consortione
institutum suum tuto riteque absolvere potest. Tertia denique
societas, in qua homines, per baptismatis lavacrum, divinae
gratiae vitam ingrediuntur, Ecclesia est, supernaturalis quidem
societas universum humanum genus complectens, atque in se perfecta,
cum sibi omnia suppetant ad finem suum, sempiternam nempe
hominum salutem, consequendum, ideoque in suo ordine suprema.

Consequens est, educationem, quae ad totum respicit hominem,
qua hominem singillatim quaque societatis humanae participem,
sive in naturae sive in divinae gratiae ordine constitutum, ad
necessarias has societates tres, fini cuiusque proprio congruenter,
pro praesenti ordine divinitus constituto aequabiliter pertinere.

Ac primo loco, praestantiore quodam modo ea ad Ecclesiam
pertinet, duplici scilicet titulo ordinis supernaturalis, quem Deus
ipsi tantummodo contulit, adeoque potiore omnino ac validiore
quam quilibet alius naturalis ordinis titulus.
Prima iuris huiuscemodi ratio in suprema magisterii auctoritate
ac munere nititur, quod divinus Ecclesiae Conditor eidem tradidit
hisce verbis: « Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.
Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris,
et Filii, et Spiritus Sancti: docentes eos servare omnia quaecumque
mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque
ad consummationem saeculi J). Huic magisterio Christus Dominus1

erroris immunitatem impertivit, una cum mandatis docendi omnes
doctrinam suam; quapropter Ecclesia « columna et firmamentum
veritatis a Divino suo Auctore fuit constituta, ut omnes homines
divinam edoceat fidem, eiusque depositum sibi traditum integrum
inviolatumque custodiat, ac homines eorumque consortia et actio-

I MATTH., XXVIII , 18-20.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.