AAS 22 (1930), p. 549
niúm non pressius ut institutum ad prolem rite procreandam
educandamque, sed latius ut totius vitae communio,
consuetudo, societas accipiatur.
Cum hac eadem caritate reliqua coniugii tam iura
quam officia componantur necesse est ; ita ut non solum
iustitiae lex, sed etiam caritatis norma sit illud Apostoli :
(( Uxori vir debitum reddat ; similiter autem et uxor viro ».x
Firmata denique huius caritatis vinculo domestica societate,
floreat in ea necesse est ille, qui ab Augustino vocatur
ordo amoris. Qui quidem ordo et viri primatum in
uxorem et liberos, et uxoris promptam nec in vitam subiectionem
obtemperationemque complectitur, quam commendat
Apostolus his verbis : « Mulieres viris suis subditae
« sint sicut Domino ; quoniam vir caput est mulieris, sicut
« Christus caput est Ecclesiae ». 2
Haec autem obtemperatio non libertatem negat neque
aufert, quae ad mulierem tam pro humanae personae praestantia
quam pro nobilissimis uxoris, matris, sociae muneribus
pleno iure pertinet ; neque obsecundare eam iubet quibuslibet
viri optatis, ipsi forte rationi vel uxoris dignitati
minus congruentibus; nec denique uxorem aequiparandam
docet personis, quae in iure minores dicuntur, quibus ob
maturioris iudicii defectum vel rerum humanarum imperitiam
liberum suorum iurium exercitium concedi non solet ;
sed vetat exaggeratam illam licentiam, quae familiae bonum
non curat, vetat in hoc familiae corpore cor separari a
capite, cum maximo totius corporis detrimento et proximo
ruinae periculo. Si enim vir est caput, mulier est cor, et sicut
ille principatum tenet regiminis, haec amoris principatum
sibi ut proprium vindicare potest et debet.
Haec dein uxoris viro suo obtemperatio, ad gradum et
modum quod attinet, varia esse potest pro variis personarum,
locorum, temporum condicionibus ; immo si vir officio
1 I Cor., VII, 3.
2 Ephes., V, 22-23.