AAS 22 (1930), p. 56

Hilarius: «Quid mundo tam periculosum quam non recepisse
Christum? »1 - ita civili harum rerum temperationi nullum affert
incommodum; Ecclesia enim, mater ut est prudentissima, cum
minime obsistat quominus scholae et instituta laicis educandis
sua, in unaquaque natione, se ad legitima gubernatorum praescripta
conforment, tum parata quoquo modo est cum ipsis
gubernatoribus concordiam inire, et, si quae forte difficultates
oriantur, eas communi consilio dirimere.
Est praeterea Ecclesiae et ius, quod abdicare, et officium,
quod deserere nequit, pro tota vigilandi educatione, qualiscumque
filiis suis, scilicet fidelibus, in institutis vel publicis vel privatis
impertitur, non modo quod attinet ad religiosam, quae ibidem
tradatur, doctrinam, sed etiam quod ad quamlibet aliam disciplinam
rerumve ordinationem, quatenus cum religione morumque
praeceptis aliquid habeant necessitudinis. 2

Atque Ecclesia, ius eiusmodi exercendo, non se in aliena perperam
immiscere videatur, immo potius materna quadam, eademque
insigni, providentia consulere, ut filios suos ab gravi tueatur
incolumes periculo omne virus imbibendi, quod doctrinae integritatem
morumque sanctitudinem inficiat. Quae quidem Ecclesiae
vigilantia, ut nullum potest verum parere incommodum, sic nequit
ad familiarum et Civitatis ordinem prosperitatemque non efficaciter
conducere, cum ab adolescentibus illam arceat pestem, quae
in aetatulam imperitam ac mobilem facilius ingruere et celerius
in ipsum vivendi morem permanare solet. Quotiescumque enim
recta deest religiosa ac moralis institutio - ut Leo XIII sapienter
monet - « male sana omnis futura est animorum cultura: insueti
ad verecundiam Dei adolescentes nullam ferre poterunt honeste
vivendi disciplinam, suisque cupiditatibus nihil unquam negare
ausi, facile ad miscendas civitates pertrahentur ». 3

Munus autem educandi, quod in Ecclesia insidet, ad omnes
populos, nullis locorum temporumque finibus, pertinet, ex Christi

1 Commentar, in Matth., cap. 18.
2 Cod. iuris can., ce. 1381, 1382.
* Ep. enc. Nobilissima Gallorum gens, 8Felbr. 1884.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.