AAS 22 (1930), p. 66
Leo XIII - inter utramque potestatem quaedam intercedat necesse
f
est ordinata colligatio: quae quidem coniunctioni non rmmerito
comparatur, per quam anima et corpus in homine copulantur.
Qualis autem et quanta ea sit, aliter iudicari non potest, nisi
respiciendo, uti diximus, ad utriusque naturam, habendaque
ratione excellentiae et nobilitatis caussarum; cum alteri proxime
maximeque propositum sit rerum mortalium curare commoda,
alteri caelestia et sempiterna bona comparare. Quidquid igitur
est in rebus humanis quoquo modo sacrum, quidquid ad salutem
animorum cultumque Dei pertinet, sive tale illud sit natura sua,
sive rursus tale intelligatur propter caussam ad quam refertur,
id est omne in potestate arbitrioque Ecclesiae: cetera vero, quae
civile et politicum genus complectitur, rectum est civili auctoritati
esse subiecta, cum Iesus Christus iusserit, quae Caesaris sint,
reddi Caesari, quae Dei, Deo » . 1
Quicumque haec principia recipere eademque proinde ad educationem
applicare recusat, is necessario cum neget Christum ob
sempiternam hominum salutem Ecclesiam suam condidisse, tum
affirmat societatem civilem et Statum Deo eiusque naturali
ac divinae legi non subiici. Quod quidem manifesto impium est,
sanae rationi contrarium maximeque, quod ad educationem attinet,
perniciosum omnino rectae iuvenum conformationi ac certe
civili ipsi societati veraeque humani convictus prosperitati exitiosum.
E contrario, haec principia in usum deducendo, esse non
potest quin plurimum ad rectam civium conformationem conferatur.
Id re factisque, omnibus aetatibus, luculenter comprobatum
est; quare, ut Tertullianus, primis Christiani nominis temporibus,
in Apologetico, ita, quo vixit tempore, S. Augustinus omnes Ecclesiae
catholicae hostes provocare poterat - nosque ipsi in praesens?
eius verba usurpare possumus: - « Proinde qui doctrinam Christi
adversam dicunt esse reipublicae, dent exercitum talem, qualem
doctrina Christi esse milites iussit; dent tales provinciales, tale»
maritos, tales coniuges, tales parentes, tales filios, tales dominos,
1 Ep. enc. Immortale Dei, 1 Nov. 1885.