AAS 22 (1930), p. 76

dignissimam, sed etiam illam comprobat, aeque mirabilem, concordiam,
quam supra diximus Ecclesiae cum christiana familia
intercedere, ut affirmari vere queat, Ecclesiam et familiam unum
quoddam christianae educationis perfugium et quasi sacrarium
habendas esse.
Quod autem novae progenies omnibus iis artibus ac disciplinis
instruendae essent quibus civilis convictus proficit ac florescit, et
sola ad id familia minime sufficeret, propterea publica gymnasia
ortum habuerunt, primum tamen - diligenter attendite- Ecclesiae
familiaeque in unum conspirantium opera, multo autem post,
reipublicae. Quapropter litterarum sedes ac scholae, si, ad historiae
fidem, earum originem inspiciamus, natura sua tamquam
subsidium ac fere complementum Ecclesiae simul et familiae
exstiterunt; consequens igitur est, publicas scholas non solum
familiae atque Ecclesiae repugnare non posse, sed etiam cum utraque,
quantum res patitur, congruere oportere, ita nempe ut tria
haec - schola, familia, Ecclesia - unum fere christianae institutionis
sacrarium efficere videantur, nisi velimus scholam a suo
plane proposito aberrare et in adolescentium pestem atque perniciem
converti,
Quod utique aperte professus est vel laicus vir ille, ob sua de
iuventutis institutione scripta tantis ornatus laudibus - quamquam
ea ipsa haud omnino commendari queunt, cum corruptam
de libertate doctrinam redoleant -, qui illud protulit: « schola,
nisi templum est, spelunca est »; idemque alio loco: «Quando in
puerorum educationem cum litterarum studia, tum doctrinae,
quae ad religionem et ad domesticam civilemque societatem spectant,
non una conspirant, homines miseri atque inepti exsistunt » . 1

Inde necessario consequitur, per scholas, quas neutras vel
laicas nuncupant, omne fundamentum christianae educationis
disiici atque everti, utpote a quibus religio omnino removeatur;
quae ceterum scholae nullo modo nisi specie neutrae erunt, cum
religioni plane infensae reapse aut sint aut futurae sint.

1 Nie. TOMMASEO, Pensieri sull'educazione, Parte I, 3, 6.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.