AAS 23 (1931), p. 116

dum esse ac definiendum, irritiimque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus super his, a quovis, auctoritate quavis, scienter sive ignoranter attentari
contigerit. Non obstantibus contrariis quibusc imque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxx
mensis Iunii anno MDCCCCXXX, Pontificatus Nostri nono.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

Il

ERIGITUR IN VICARIATUM APOSTOLICUM PRAEFECTURA MAGNI NAMAQUALAND

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. —• Supremi munus Apostolatus divinitus
concrediti Nobis, postulat ut ea sollicito studio praestemus, quae catholico
nomini aeternaeque christianae plebis saluti bene, prospere, feliciterque
eventura videantur. Hac mente, cum venerabilis frater Delegatus Apostolicus
Meridionalis Africae nuper expostulaverit, ut praefectura Magni
Namaqualand, Patribus ab Instituto a S. Francisco Salesio commissa, ubi
catholica fides, innumeris disiectis difficultatibus, novissimis hisce temporibus
feliciter plurimum profecit, in vicariatum apostolicum per Nos augeretur:
Nos, collatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae
Romanae Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis,
re mature perpensa, praelaudata Praesulis votis concedendum benigne
censuimus. Quae cum ita sint, motu proprio atque ex certa scientia et
matura deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
praesentium Litterarum tenore, praefecturam Magni Namaqualand in
Africa meridionali, retentis praesentibus confiniis ac titulo, in vicariatum
apostolicum erigimus atque constituimus.
Porro haec edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces, iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinent, sive pertinere
poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
ac definiendum esse, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus
super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xiv
mensis Iulii anno MDCCCCXXX, Pontificatus Nostri nono.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.