AAS 23 (1931), p. 182
draginta annorum historia, ad rem socialem quod attinet, esset
in memoriam revocanda. Ea tamen ad tria potissimum capita
commode redigi possunt, secundum tria auxiliorum genera, quae
Decessor Noster ad magnum suum instaurationis opus perficiendum
exoptabat.
Et primum quidem, quid ab Ecclesia expectandum esset
ipse Leo luculenter edixerat : « Videlicet Ecclesia est, quae
promit ex Evangelio doctrinas quarum virtute aut plane componi
certamen potest, aut certe fieri, detracta asperitate, mollius;
eademque est, quae non instruere mentem tantummodo,
sed regere vitam et mores singulorum praeceptis suis contendit;
quae statum ipsum proletariorum ad meliora promovet
pluribus utilissime institutis».1
Iamvero pretiosos hos latices Ecclesia inertes in sinu suo
haerere nullatenus est passa, sed ad commune exoptatae pacis
bonum copiose inde hausit. Quam enim doctrinam de re
sociali et oeconomica Litterae Rerum novarum tradiderànt, eam
ipse Leo XIII eiusque Successores iterum iterumque qua voce
qua scriptis proclamare et urgere ac rerum temporumque
rationibus convenienter aptare pro re nata non destiterunt,
paternam semper prae se ferentes caritatem et pastoralem constantiam,
in pauperum maxime ac debilium defensione ;2 nec
aliter se gesserunt tot Sacrorum Antistites, qui eandem doctrinam
assidue ac scite interpretati, commentationibus illustrarunt
atque ad diversarum regionum condiciones secundum Sanctae
Sedis mentem et institutiones accommodandam curarunt.3
Nil igitur mirum quod, Ecclesia duce et magistra, complu-
1 Litt. Encycl. Berum novarum, n. 13.
2 Satis sit aliqua tantum eorum indicare : LEO XIII, Litt. Apóstol. Praeclara,
d. 20 Iunii 1894; Litt. Encycl. Graves de communi, d. 18 Ian. 1901.—Pius X, Motu proprio
De Actione populari christiana, d. 8 Dec. 1903. — BENEDICTUS XV, Litt. Encycl.
Ad beatissimi, d. 1 Nov. 1914.—Pius XI, Litt. Encycl. Ubi arcano, d. 23 Dec. 1922;
Litt. Encycl. Rite expiatis, d. 30 Apr. 1926.
8 Cfr. La Hierarchie catholique et le Problème social depuis l'Encyclique «Berum
novarum» -1891-1931, pp. xvi-335; edidit «Union internationale d'Etudes Sociales
fondée à Malines, en 1920, sous la présidence du Card. Mercier.» - Paris, éditions
«Spes», 1931.