AAS 23 (1931), p. 201
Officinae etiam eiusque susceptoris ratio habenda est in
mercedis magnitudine statuenda; iniuste enim immodica salaria
exquirerentur, quae absque sui exitio atque ex eo consecutura
operariorum calamitate, officina tolerare non potest. Quamquam
si ob segnitiem vel ignaviam, mit technici et oeconomici progressus
incuriam minus lucrum facit, non haec iusta reputanda est causa
mercedis operariis minuendae. Quod si ipsi officinae non tanta
vis pecuniae redit, quanta aequae mercedi operariis solvendae sit
satis, quia aut oneribus iniustis opprimitur aut opus artificio partum
minoris quam iustum est cogitur vendere, qui eam sic vexant,
gravis piaculi rei sunt ; iusta enim mercede hi privant operarios,
qui necessitate adstricti, aequa minorem accipere compelluntur.
Coniunctis igitur viribus et consiliis enitantur omnes, et
opifices et moderatores, rerum difficultates et obstacula superare,
eisque in tam salutifero opere auctoritatis publicae sapiens opituletur
providentia. Si vero res ad summas angustias deducta
fuerit, tunc demum deliberandum erit, utrum officina in incepto
perstare possit an alia aliqua ratione operariis sit consulendum.
Quo in negotio, sane gravissimo, necessitudo quaedam et christiana
animorum concordia inter moderatores et operarios vigeat
atque efficaciter operetur oportet.
Denique publico bono oeconomico mercedis magnitudo attemperanda
est. Quantopere ad hoc commune bonum conferat, operarios
officialesque, mercedis aliqua parte, quae necessariis sumptibus
supersit, seposita, ad modicum censum paulatim pervenire,
superius iam exposuimus; sed aliud praetereundum non est vix
minoris momenti, nostrisque temporibus apprime necessarium,
ut iis nempe, qui laborare et valent et volunt, Iaborandi opportunitas
praebeatur. Hoc autem a salarii determinatione haud parum
pendet ; quae, sicut iuvare, ubi rectis finibus contineatur, vicissim,
si hos excedat, obsistere potest. Quis enim nesciat salaria
nimis extenuata vel praeter modum aucta, in causa fuisse, cur
operarii ab opera locanda arcerentur? Quod quidem incommodum,
cum praesertim Pontificatus Nostri temporibus productum videamus
plurimosque vexaverit, operarios in miseriam et tentationes