AAS 23 (1931), p. 209

Nostris, quos ipsa Actio Catholica illis principiis imbuit quosque
instituit ad apostolatum exercendum, Ecclesia duce ac magistra;
Ecclesiam dicimus, quae etiam in hoc, quem adumbravimus,
campo, sicut ubicumque de rebus moralibus quaestio est ac
disceptatio, vigilantiae et magisterii mandatum sibi divinitus impositum
oblivioni dare vel incuria praeterire non potest unquam.
Quae autem de sociali ordine instaurando et perficiendo docuimus,
ea profecto effici nullatenus posse sine morum reformatione
vel ipsa rerum gestarum documenta aperte demonstrant. Fuit
enim aliquando ordo quidam socialis, qui etsi perfectus quidem
et omnibus numeris absolutus non erat, pro temporum tamen condicione
et necessitatibus rectae rationi quadantenus congruebat.
Quod si periit ille ordo iam dudum, sane non id accidit, quia
mutatis rerum condicionibus et necessitatibus ipse accommodari se
evolvendo et quodammodo dilatari non potuit; sed ideo potius,
quia homines aut nimio sui amore obdurati eius ordinis gremium
pandere, ut oportuisset, crescenti numero multitudinis renuerunt,
aut quia falsae libertatis specie aliisque erroribus illecti cuiusvis
potestatis impatientes, omne detrectare imperium conati sunt.
Reliquum igitur est ut, ea quae nunc viget rei oeconomicae
ratione, et socialismo, acerrimo eius accusatore, iterum in iudicium
vocatis atque aperta de illis iustaque lata sententia, tot maiorum,
radicem penitius investigemus et primum maximeque necessarium
remedium in moribus reformandis indicemus.

III

Graves sane mutationes cum rei oeconomicae ratio tum socia- m. - Bes inde
v • i T • vTTT IIi • a Leoniana aetate
lismus inde a Leonis Alii aetate subiere. plurimum mutatae.
Ac primum quidem oeconomiae speciem vehementer commutatala
' esse, in oculis est omnium. Nostis, Venerabiles Fratres
dilectique Filii, fel. rec. Decessorem Nostrum suis Litteris eam
vel maxime oeconomiae rationem spectasse, qua generatim ad
commune rei oeconomicae exercitium ab aliis res, ab aliis opera

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.