AAS 23 (1931), p. 215

Sed quid, si ad pugnam classium et dominia privata quod
attinet, socialismus re vera ita sit temperatus atque emendatus,
ut circa haec iam nihil in eo sit reprehendendum? Numquid
illico natura sua religioni christianae contraria abdicavit? Est
haec quaestio, quae multorum animos suspensos tenet. Et plurimi
sunt catholici homines, qui, cum plane perspectum habeant
christiana principia nec missa fieri nec abradi unquam posse,
oculos in hanc Sanctam Sedem intendere et enixe effiagitare
videntur, ut decernamus, num hic socialismus a doctrinis falsis
adeo resipuerit, ut sine cuiusquam principii christiani iactura
admitti et quodammodo baptizari possit. Quibus ut pro paterna
Nostra sollicitudine faciamus satis, haec edicimus: sive ut doctrina,
sive ut factum historicum, sive ut « actio » consideretur socialismus,
si vere manet socialismus, etiam postquam veritati et
iustitiae in his, quae diximus, concessit, componi cum Ecclesiae
catholicae dogmatibus non potest: siquidem ipsam societatem
fingit a christiana veritate quam maxime alienam.
Nam secundum christianam doctrinam homo, sociali natura societatem atque
' hominis indolem sopraeditus,
in his terris collocatur, ut in societate et sub aucto- ciaiem fingit aiienis-
• i i -«-N ,. . \ ., -t r. , sima a christiana v e -
ritate a Deo ordinata, vitam ducens, omnes suas facultates m ritate.
laudem et gloriam Creatoris sui plene excolat evolvatque, atque
artis aliusve vocationis suae munere fideliter fungendo temporalem
simul et aeternam sibi comparet felicitatem. Socialismus
autem, sublimis huius, cum hominis tum societatis, finis penitus
ignarus et incuriosus, solius commodi causa humanam consortionem
autumat esse institutam.
Ex eo enim, quod apta operum divisione efficacius quam
dispertitis singulorum conatibus bona progignantur, socialistae
inferunt oeconomicam efficientiam, cuius sola materialia obiecta
mentibus observantur, socialiter ex necessitate procedere debere.
Qua necessitate, ut totos societati se dedant subdantque, ad
bonorum effectionem quod attinet, homines adstringi existimant.
Immo quam amplissimam possidere copiam rerum, quae huius
ritae commodis inserviant, tanti fit, ut altiora hominis bona,
1 Cfr. Rom., XIIÍ, 1.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.