AAS 23 (1931), p. 277
1. - Licentia
(Const. Apost., art. 43-44)
Art. 37
§ 1. -Ut quis ad examen Licentiae admittatur, requiritur ut omnibus
scholis et exercitationibus a Statutis Universitatis vel Facultatis, ad normam
art. 30 et 33 § 3 Constitutionis Apostolicae atque art. 22 et 29 § 1
harum Ordinationum praescriptis, interfuerit et praeterea ut, ad normam
art. 29 § 2 earundem Ordinationum, aptitudinis ad laborem scientificum
dederit experimentum etiam scriptum.
§ 2. - Experimentum, de quo in § 1, in aliqua schola exercitationum
dandum et a Professore ad quem pertinet diiudicandum est.
Art. 38
§ 1. - Qui ad Licentiam contendit in Facultate Theologica, Iuris
Canonici, Philosophica, etsi iam annua vel semestria examina superaverit,
subiciendus est examini peculiari ex quo appareat eum praecipuam
Facultatis disciplinam universe caliere. Quare hoc examen in Theologia
sit: de universa sacra Theologia (Theologia fundamentali, dogmatica,
morali speculativa); in Iure canonico: de universo Codice iuris canonici,
ratione simul habita legum ecclesiasticarum praecedentium; in Philosophia:
de universa Philosophia scholastica.
Quae sit in Pontificiis Institutis, de quibus in art. 3 Constitutionis
Apostolicae, materia examinis peculiaris, ad normam art. 44 Constitutionis
eiusdem subeundi, eorum Statutis definiatur.
§ 2. - Peculiare examen, de quo in § 1, coram dandum est et sit saltem
per horam.
§ 3. - Professores, qui in experimento, de quo in § 2, suffragium ferant,
sint saltem quattuor.
Art. 39
Salvo praescripto art. 37, ad assequendam Licentiam, praeter examen
coram subeundum, de aliqua saltem disciplina e principalibus examen
etiam scripto faciendum est.
2. - Laurea
(Const. Apost*, art. 45-46)
Art. 40
Statutis Universitatis vel Facultatis de dissertatione definiatur:
IO quomodo componenda sit,
2° quando et quot exemplaribus sit Universitati vel Facultati exhibenda.