AAS 23 (1931), p. 280

§ 2. - Statutis Universitatis vel Facultatis accurate definiatur secundum
quas regulas et normas singulis emérita honoraria addicantur.
§ 3. - In regulis et normis, de quibus in § 2, clare significetur qua
cautione oeconomica Universitas vel Facultas fidem interponat fore, ut
emérita honoraria certo solvantur.

Art. 49

§ 1. - In definiendo quantum auditores ad Universitatis vel Facultatis
sumptus conferre debeant, serventur normae in aliis Athenaeis
similibus vigentes, ratione tamen habita communis condicionis oeconomicae
auditorum.
§2. - Universitas vel Facultas opportunis modis provideat, ne
tributorum lege via graduum academicorum illis praecludatur, qui claro
ingenio praediti spem faciunt se Ecclesiae valde utiles esse futuros.
§ 3. - Quibus condicionibus tributorum solutio auditoribus aut plene
remitti aut in posterum differri possit, simili modo definiatur ac in aliis
eiusdem regionis Athenaeis.
§ 4. - Universitas vel Facultas enitatur ut, quantum fieri potest,
eae pecuniae augeantur ex quibus auditorum, qui id merentur, indigentiae
succurratur, atque peculiaria constituantur beneficia scholastica, quae
vulgo Bursae studiorum appeWantur, in auditores optimos alendos et sublevandos
eroganda.
§ 5. - Universitas vel Facultas singulis annis pervulget quae et
quibus condicionibus beneficia scholastica auditoribus conferantur.

Quas Ordinationes omnes et singulas Ssmus D. IST. Pius divina
Providentia Pp. XI ratas habuit, confirmavit, evulgari iussit, contrariis
quibuscumque non obstantibus.
Datum Romae, ex aedibus S. Callisti, die xn mensis Iunii, in festo
Sacratissimi Cordis Iesu, anno MDCCCCXXXI.

C. CARD. BISLETI, Praefectus.

L. ® S.

E. Ruffini, Secretarius.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.