AAS 23 (1931), p. 321

dicatam ad ecclesiae praelatitiae gradum et dignitatem evehimus; eidemque
sedi et praelatitiae ecclesiae omnia iura ac privilegia tribuimus, quibus
ceterae sedes et praelatitiae ecclesiae in Brasiliana Republica gaudent.
-Eamdem vero Praelaturam nullius Adamanteam metropolitanae ecclesiae
Ouiabensi suffraganeam eiusque Praelatos Archiepiscopi Cuiabensis
pro tempore iuri metropolitico subiicimus. Quum autem praesentis temporis
adiuncta haud permittant quominus in hac nova Praelatura canonicoriim
Capitulum instituatur, indulgemus ut interim pro canonicis dioecesani
Consultores instituantur. Quod vero attinet ad huius novae Praelaturae
regimen et administrationem, ad Vicarii Capitiüaris, sede vacante,
electionem, ad clericorum et fidelium iura et onera, ad documentorum traditionem
aliaque huiusmodi, rite servari iubemus quae sacri canones et
decreta Concilii Plenarii Americae Latinae, Romae anno millesimo octingentesimo
octuagesimo nono celebrati, praescribunt. Quod autem ad clerum
in particulari spectat, statuimus ut, simulac Praelaturae erectio facta
fuerit, eo ipso clerici censeantur adscripti ecclesiae illi in cuius territorio
legitime exstant. In dotem ac mensam ipsius Praelaturae adsignandus et
attribuimus oblationes, subsidia et bona quaecumque quae ad hoc conferentia,
praeter ea quae ad hunc finem iam collecta sunt. Demum iuxta
ea quae in praefato Concilio Plenario Americae Latinae decreta sunt,
etiam ab hac Praelatura, eiusque sumptibus, duo delecti iuvenes, aut modo
saltem unus non intermissa vice ad Collegium Pium Latinum Americanum
de Urbe mittantur, ut sub fere oculis Romani Pontificis in spem Ecclesiae
instituantur.

Rebus itaque ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda
deputamus venerabilem fratrem Benedictum Aloisi Masella, Archiepiscopum
titularem Caesariensem in Mauretania et in Brasiliana Republica
Apostolicum Nuntium, eidemque necessarias et opportunas facultates
tribuimus, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, et ipsi onus imponimus ad
Sacram Congregationem Consistorialem infra sex menses, ab his Litteris
receptis computandos, transmittendi authenticum exemplar peractae
exsecutionis. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis, etiam
impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo alicuius
viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem
prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur si exhibitae vel
ostensae forent.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo
quod quilibet quorum interest, vel.eorum qui sua interesse praesumant,
auditi non fuerint, vel praemissis non consenserint, etiam si expressa, spe-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.