AAS 23 (1931), p. 324

Matto Grosso intercedunt. Novae huius Jatahiensis Praelaturae nullius
ita a Nobis erectae et circumscriptae sedem et cathedram in urbe Jatahy
statuimus, atque ecclesiam Spiritui Sancto dicatam ibi exstantem ad
ecclesiae praelatitiae gradum et dignitatem evehimus, eidemque sedi et
praelatitiae ecclesiae eiusque pro tempore Praelatis omnia iura et privilegia
tribuimus, quibus ceterae sedes et ecclesiae praelatitiae eiusque Antistites
ex iure communi vel legitima consuetudine in Brasiliana Republica gaudent,
cum omnibus oneribus et obligationibus iisdem adnexis. Decernimus insuper
ut praelatura haec Jatahiensis metropolitanae ecclesiae Mariannensi sit
suffraganea eiusque Praelatos Archiepiscopi Mariannensis pro tempore
iuri metropolitico subiicimus. Quum autem praesentis temporis adiuncta
haud permittant quominus in hac nova Praelatura canonicorum Capitulum
erigatur, indulgemus ut ad tramitem iuris pro canonicis dioecesani
Consultores interim instituantur. Quod vero attinet ad Praelaturae huius
regimen et administrationem, ad Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem,
ad clericorum et fidelium iura et onera, aliaque huiusmodi, rite servari
iubemus quae sacri canones et decreta Concilii Plenarii Americae Latinae,
Romae anno millesimo octingentesimo octuagesimo nono celebrati,
praescribunt. Quod autem in particulari ad clerum spectat, statuimus ut
simulac Praelaturae erectio ad exsecutionem mandata fuerit, eo ipso clerici
Ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius territorio legitime exstant.
Volumus insuper ac mandamus ut documenta omnia et acta, quae novam
hanc Praelaturam respiciunt, ad eiusdem Praelaturae Curiam quamprimum
tradantur ut in eius archivo rite asserventur. In dotem ac mensam
autem ipsius Praelaturae assignamus et attribuimus oblationes, subsidia
et bona quaecumque, quae ad hoc conferentur. Demum iuxta ea quae in
praefato Concilio Plenario Americae Latinae decreta sunt, ab hac quoque
Praelatura eiusque sumptibus duo delecti iuvenes, aut modo saltem unus,
non intermissa vice, ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum
de Urbe mittantur, ut sub fere oculis Romani Pontificis in spem Ecclesiae
instituantur.

Rebus itaque ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda
deputamus venerabilem fratrem Benedictum Aloisi Masella, Archiepiscopum
titularem Caesariensem in Mauretania, in Brasiliana Republica Nuntium
Apostolicum, eidemque necessarias et opportunas facultates tribuimus
etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in
ecclesiastica dignitate constitutum atque definitive sententiam dicendi de
quavis difficultate vel oppositione in exsecutionis actu oritura, eique onus
imponimus ad Sacram Congregationem Consistorialem infra sex menses
ab his Litteris datis computandos fidem authentica forma exaratam trans-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.