AAS 23 (1931), p. 362
interesse praesumant consensu, de Apostolicae potestatis plenitudine, vicariatum
apostolicum de Tarapacà supprimimus; e dioecesi insuper de Arequipa
in Peruviana Republica provinciam de Arica ad eam spectantem
in perpetuum separamus et seiungimus, atque ex territorio tum praefati
vicariatus de Tarapacà, tum dictae provinciae de Arica novam erigimus
dioecesim ©rectamque per praesentes declaramus et ab urbe I quique eam
de Iquique nuncupari volumus. Huius dioecesis fines erunt: ad septentrionem
Respublica Peruviana, ad orientem Respublica Boliviana, ad occidentem
Oceanum Pacificum, ad meridiem limites suppressi vicariatus
apostolici de Tarapacà. Huius vero novae dioecesis sedem et cathedram
episcopalem statuimus in quam supra diximus urbe de Iquique, quam propterea
ad civitatis episcopalis gradum evehimus cum omnibus iuribus et
privilegiis civitatibus episcopalibus pertinentibus. Item ecclesiam prince
pem ibidem exstantem Deo in honorem Immaculatae Mariae Conceptionis
dicatam ad ecclesiae cathedralis honorem et dignitatem extollimus, eidemque
ipsiusque pro tempore Episcopo omnia concedimus iura, honores,
insignia, favores ac privilegia quibus ceterae cathedrales ecclesiae earumque
Antistites in America Latina ex iure communi vel legitima consuetudine
fruuntur; itemque Episcopum ipsum eiusque Ecclesiam omnibus
oneribus et obligationibus adstringimus eis ad iuris normam adnexis. Novam
hanc dioecesim de J quique suffraganeam metropolitanae Ecclesiae
S. Iacobi de Chile constituimus, eiusque pro tempore Episcopos metropolitico
iuri S. Iacobi de Chile Archiepiscopi subiicimus. Nobis tamen et Apostolicae
Sedi facultatem reservamus novam decernendi eiusdem dioecesis
dismembrationem, quoties id in Domino expedire visum fuerit. Cum autem
praesentis temporis adiuncta haud permittant quominus in nova hac dioecesi
cathedrale canonicorum Capitulum instituatur, indulgemus ut interim
et donec sacerdotum numerus, qui satis ad rem sit, non habeatur, pro
canonicis dioecesani Consultores ad iuris normam eligantur. Mandamus
insuper ut, quamprimum fieri poterit, Seminarium dioecesanum iuxta
Codicis praescripta et normas a Sacra Congregatione de Seminariis et
Studiorum Universitatibus traditas in nova etiam hac dioecesi erigatur,
atque, iuxta quae in Concilio Plenario Americae Latinae, Romae anno
millesimo octingentesimo octuagesimo nono celebrato decreta sunt, ab
ipsa dioecesi eiusque sumptibus alendi, duo delecti iuvenes, aut modo
saltem unus, ad Collegium Pium- Latinum Americanum de Urbe non intermissa
vice mittantur ut, sub oculis fere Romani Pontificis, in spem Ecclesiae
instituantur. Quod autem attinet ad huius dioecesis regimen et administrationem,
ad Vicarii Capitularis, seu Administratoris, sede vacante,
electionem, ad clericorum et fidelium iura et onera, aliaque huiusmodi,