AAS 23 (1931), p. 375

tam Praefectus Apostolicus de Coquilhatville, quam Praefectus Apostolicus
de Basankusu a Nobis expostulant ut inter Missiones, quas ipsimet
moderantur, novos limites nunc statuamus. Conlatis itaque consiliis cum
venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus,
qui rebus Sacrae Congregationis de Propaganda Fide praepositi sunt,
omnibusque rei momentis attento seduloque studio perpensis, motu proprio
atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, regionem
vulgo de Ngoonbe nuncupatam et iam ad praefecturam apostolicam
de Coquilhatville pertinentem, ex nunc et in posterum ad praefecturam
de Basankusu tribuimus; regionem vero de Gkota-Bosaka iam sub iurisdictione
Ordinarii de Basankusu, ex nunc et in posterum praefecturae apostolicae
de Coquilhatville adnectimus. Memoratas propterea inter apostolicas
praefecturas novi limites sient: « Linea recta ab ostio fluminis N giri,
influentis fluminis TJbangi, usque ad ostium fluminis Tshuapa; deinde cursu
fluminis Tshuapa usque ad ostium influentis Lukueji, cursu fluminum,
Lukueji et Mompombo, influentis fluminis Ikelemba-, deinde cursu Ikelemba
usque ad originem eiusdem fluminis; exinde ab eius origine usque ad originem
fluminis BifeJce; dein cursu fluminum Bifeke et Luo usque ad ostium
influentis fluminis Iesu; dein cursu fluminum Lesu et Bomangaka usque
ad huius originem; exinde linea recta ad originem fluminis Yatakombe,
cursu fluminum Yatakombe et Loile usque ad originem; dein linea recta ad
originem fluminis Losaja ».
Haec statuimus, mandamus decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare "ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare
poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam
secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die i mensis
Martii anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.