AAS 23 (1931), p. 41

atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere; et si secus
super bis a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit
attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus.
Volumus denique ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notam publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in
ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur
fides, quae hisce Litteris tribueretur, si originaliter exhibitae vel ostensae
forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus,
provincialibus, generalibus, universalibusque Conciliis editis, specialibus
vel generalibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, et quibusvis
aliis Eomanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus
ceterisque contrariis quibuscumque. Nemini autem has Litteras Nostras
dismembrationis, assignationis, erectionis, evectionis, concessionis, statuti,
derogationis, mandati et voluntatis Nostrae infringere vel contraire
liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, Apostolorum Eius,
se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
ac trigesimo, die decimatertia mensis Augusti, Pontificatus
Nostri anno nono.

FR. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH , FR. R . C . CARD. ROSSI ,
Cancellarius S. B. E. S. C. Consistorialis a SecreiU.

Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus.
Vincentius Bianchi Cagliesi, Protonotarius Apostolicus.

Loco Plumbi

Bey. in Cane. Ap., vol. XL1I, n. 60 - M. Riggi.

LITTERAE APOSTOLICAE

I

DÏSTRACTO TERRITORIO A VICARIATU APOSTOLICO DE MARIANNHBLL BRI
CrlTUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE UMTATA.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Quo maiori rerum fidei incremento
consuleret, Delegatus Apostolicus Africae Meridionalis, in rem quoque
consentiente Ordinario vicariatus apostolici de Mariannhill, nuper a Nobis

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.