AAS 23 (1931), p. 43

Nostris, christiani nominis res tam conspicuam susceperint incrementum, ut
ad uberiore ratione ibidem christifidelium bono prospiciendum, praefectura
ipsa in vicariatum apostolicum proprium erigenda sit: Nos, omnibus rei
momentis attento ac sedulo studio perpensis cum venerabilibus fratribus
Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui Propagandae Fidei
negotiis praepositi sunt, haec, quae sequuntur, edicimus ac decernimus.
Nimirum certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, praefecturam
apostolicam de Caqueta, suis hodiernis finibus constitutam, in Vicariatum
Apostolicum erigimus eodem nomine de Caquetà nuncupandum.
Eundem vero novum vicariatum apostolicum de Caquetà curis Ordinarii
episcopali charactere aucti commissum volumus.

Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant sive spectare poterunt nunc
et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc atque inane fieri si quidquam secus super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit.
Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxxi
mensis Maii anno MDCCCCXXX, Pontificatus Nostri nono.

E.. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

III

FINES REGUNTUR INTER VICARIATUM APOSTpLICUM DISTRICTUS OCCIDEN-

TALIS PROMONTORII BONAE SPEI ET PRAEFECTURAM APOSTOLICAM DISTRI-

CTUS CENTRALIS.
PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Ex hac Divi Petri Cathedra, quam
divinitus obtinemus, in omnes orbis christiani regiones, pro munere Nostro,
mentis oculos, sublimi tamquam e specula, convertimus, et quae rei sacrae
procurationi melius gerendae expedire videantur, paterno sollicitoque studio
decernere maturamus. Hoc ducti consilio, cum venerabilis frater Meridionalis
Africae Apostolicus Delegatus retulerit ad Nos in magno vicariatus
apostolici Districtus occidentalis Promontorii Bonae Spei territorio, ob
sacerdotum penuriam rem catholicam incrementa capere haud posse, ideo-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.