AAS 23 (1931), p. 432

VICARIATUI APOSTOLICO OLIM NORVEGIAE NOMEN FIT DE OSLO

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Litteris Apostolicis Nostris die VIII mensis
Aprilis huius anni sub anulo Piscatoris datis, ut sacrum animorum ministerium
in quibusdam vicariatus apostolici Norvegiae territoriis aptius
promoveretur, quibusdam ex eodem vicariatu regionibus detractis, duos
novos ecclesiasticos districtus constituimus, quorum alterum nuncupavimus
Norvegiam septentrionalem, alterum vero Norvegiam centralem.
Peropportunum nunc exinde videtur ut hodiernum nomen etiam immutetur
apostolico Norvegiae vicariatui qui regiones tantum ad meridiem Norvegiae
complectitur, eidemque nomen tribuatur a civitate in qua Vicarius
Apostolicus suam residentiam habet. Itaque, conlatis consiliis cum venerabilibus
fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis
Propagandae Fidei praepositi sunt, motu proprio atque ex certa scientia
et matura deliberatione Nostris deque apostolicae potestatis plenitudine,
praesentium Litterarum tenore, edicimus ac mandamus ut deinceps, loco de
Norvegia, vicariatus apostolicus supra memoratus a civitate in qua Vicarius
Apostolicus sedem obtinet, appelletur vicariatus apostolicus de Oslo.
Haec praecipimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt,
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super
his, a quovis, auctoritate quolibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die x mensis
Aprilis anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.