AAS 23 (1931), p. 468

hinc maximam faciunt fidem, cum referunt se ex actore aut ex proximioribus
parentibus, tempore non suspecto (ut infra, n. 54), didicisse ipsum
caruisse voluntate sacros suscipiendi ordines, et, quod magis interest, ipsum
sacram ordinationem vel onerum susceptionem explicite exclusisse.
§ 3. Testibus hisce iudex alios testes ex officio adiungere potest, imo
debet, quando scilicet testes ab actore inducti, tres tantum aut quatuor
sint; vel ad rei veritatem illustrandam, etsi plures, insufficientes sint.
47. - Inductio testium ex officio non est praetermittenda, cum ex actorum
instructione ediscitur abas adesse personas de re controversa edoctas,
vel quae alio modo utilem attestationem reddere valeant.
48. - § 1. Si actor petat sibi pandi nomina testium ex officio productorum,
iudex, audito sacrae ordinationis defensore, excluso quovis periculo
corruptionis aut collusionis, et nisi aliquod obstet impedimentum, id indulgere
valet suo decreto, quod in actis referri debet.
§ 2. Iudicis tamen est differre, prouti casus ferat, nominum publicationem,
quoadusque testes suam reddiderint attestationem.

CAPUT X

De examine testium

49. - Inchoatur horum testium examen ab iis, qui inducti sunt ab
actore, et quidem a parentibus proximioribus, qui praesumuntur magis
instructi (cf. in Appendice n. XXI ) ; postea audiantur extranei, si
qui sint. Hic ordo tamen in auditione testium non est necessario servandus,
et integrum est iudici unum alteri praeferre. Si quis testis inductus
obierit, vel in iudicium non comparuerit, in actis notetur; si vero
eo, ubi tribunal cogitur, se conferre non possit, audiatur iuxta normas
nn. 15 et 16 statutas.
50. - In testibus examinandis iudex, delatis iureiurando et interrogationibus
generalibus, testi proponat interrogationes, sibi a sacrae ordinationis
defensore tradendas clausas et obsignatas, quae esse poterunt uti
habentur in specimine Appendicis n. XXIII et XXIV..*
51. - § 1. Antequam testis dimittatur, ei legendae sunt responsiones
factae ab actore, qui eum uti testem produxit, ut dicat utrum asserta
in eius attestatione veritati respondere censeat et fide digna habeat.
§ 2. Si iudici non videatur opportunum aut non expedire integram
depositionem legere, vel quia ea refert, quae verosimiliter actor non vult
testibus nota fieri, vel quia periculum subesse potest collusionis, tunc
quaedam tantum legere valet, vel etiam nullimode legere, salva eiusdem
iudicis facultate proponendi appositas interrogationes ex officio, vel curandi

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.