AAS 23 (1931), p. 470

Documenta autem privata communiter sunt epistolae ab actore scriptae
ad parentes vel ad alios, scilicet ad praepositos et ad amicos ante
sacram ordinationem.
59. - Utriusque generis documenta aliquando actor sponte exhibet, sed
aliquando iudicis erit ea auctoritate sua perquirere, et super iis actorem
vel testes in examine interrogare. Si actor aut testis documentum exhibere
recuset, iudex, audito sacrae ordinationis defensore, vel eo postulante,
decreto suo statuat an et quomodo eiusdem documenti traditio facienda
sit (can. 1824).
60. - § 1. Documenta quaecumque fidem non faciunt, nisi constet esse
authentica et genuina.
§ 2. Documentum privatum, uti epistola, etc., probat pro vel contra
suum auctorem perinde ac attestatio seu confessio extraiudicialis, cuius
pondus ex circumstantiis desumitur, et in genere haec documenta aestimantur
maxime a tempore quo prolata fuerunt, ad normam n. 54.
61. - Si documentum alicuius momenti in causa exhibeatur carens debitis
formis pro fide facienda, iudicis erit curare ex officio, aut ad instantiam
defensoris sacrae ordinationis aut actoris, ut quae necessaria sunt
compleantur, ne causa tali adiumento privetur.

CAPUT XIII

De indiciis et praesumptionibus

62. - § 1. Sacra ordinatio praesumitur valide recepta, nisi contrarium
probetur.
§ 2. Ad declarandam vero nullitatem sacrorum ordinum in casu de
quo agitur, requiritur ut defectum intentionis adfuisse probetur.
63. - Iudicis et defensoris sacrae ordinationis officium erit aptis interrogationibus
e testium ore colligere nullitatis sacrae ordinationis probationes,
et, si agatur de onerum nullitate, cuinam asserta coactio tribuenda
sit, quod est res magni momenti, et praeterea facta et circumstantias
inquirere, quae vim vel metum indicant ac determinant.
64.- Externa vitae clerici ratio et circumstantiae, ex quibus ad defectum
intentionis vel. voluntatis adstruendum argumentar! fas est, illud probationis
genus constituunt, quod ex indiciis et praesumptionibus appellatur. Indicia
et praesumptiones possunt esse levia, gravia et gravissima, pro minore
vel maiore necessitudine cum nullitatis sacrae ordinationis vel onerum
causa.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.