AAS 23 (1931), p. 472
§ 2. Antequam decretum conclusionis edat, iudex acta attente perpendat,
actoris ac testium depositiones inter se et cum ceteris e processu
emergentibus conferat, et videat an sint quaedam haud absoluta aut contradictoria
aut ambigua. Si quae huius generis repererit, audito sacrae ordinationis
defensore, actorem aut testes, prout opus fuerit, iterum citet et,
appositis interrogationibus, quae vel supplenda vel declaranda sunt, exquirat,
aut etiam per testes ex officio inductos, suppleri vel declarari satagat.
§ 3. Item antequam conclusioni annuat, sacrae ordinationis defensor
actorum examen instituat, ut expendat utrum ea sint ulterius complenda
ad normam harum regularum (cf. in Appendice n. XXV ) .
70. - § 1. Clauso processu, sacrae ordinationis defensori acta omnia tradantur,
qui suas animadversiones conficere debet, in primis animadvertens
an regulae hucusque traditae in processus instructione observatae fuerint,
necne.
§ 2. Deinde iudex, iuxta can. 1993 § 1, ad disciplinae tramitem, proferat
sententiam de sacrae ordinationis vel saltem onerum eidem inhaerentium
validitate aut nullitate, prae oculis habito in hoc secundo casu
canone 214; et quidem, non constituto trium iudicum tribunali collegiali
requisito a can. .1576 § 1 n. 1 in processibus iudicialibus, ipse, qui processum
instruxit, pronunciet de merito petitionis actoris, expositis rationibus tum
iuris tum facti.
Praeterea, si non ipse Episcopus sed alius vices gerens processum instruxerit,
hic det suum votum circa meritum quaestionis, quod votum
addendum erit processui.
§ 3. Neque iudex addere omittat parochorum attestationes de honestate,
religiositate et veridicitate testium; itemque per se de testibus sacerdotibus
sacram Congregationem edoceat. Quo vero ad parochorum
attestationes, si quid habeat quod animadvertat, referat.
§ 4. Demum acta omnia una cum voto scripto Episcopi (can. 1985),
vel, sede vacante, Vicarii Capitularis vel Administratoris Apostolici, vel
alterius legitime Episcopi vices gerentis (can. 429 et 431), et defensoris
sacrae ordinationis, transmittantur ad H. S. Congregationem.
71. - Praesentes regulae in instruendis eiusmodi processibus semper
erunt adamussim observandae, et si quando ab eis aequa ratio suadeat
esse recedendum, iudex de hac re rationem reddat in actis, ut constet de
inobservantiae causa.
72. - His regulis obtemperatio Ordinariis potissimum committitur,
et ad eos spectat a seipsis constituta tribunalia vigilare, ne ab iis deflectant.
Ipsis propterea integrum erit, pro sua prudentia, quovis processus momento,
acta examinare, consilia et monitiones officialibus dare, et eos, gravi de