AAS 23 (1931), p. 474
idest, si sacra ordinatio ant onera eidem adnexa in suo robore ac firmitate
consistant, et veritas in processu non detegatur vel ex culpa aut
oscitantia tribunalis, vel ex fraude aut desidia partis et testium, declarationem
nullitatis forte pronunciatam, utpote suo fundamento destitutam,
nullius esse valoris: quodsi nihilominus actor audeat se sacro vinculo
solutum existimare atque ad saecularia vota transire, bene perspectum
habeat se sacrilegorum ac censurarum paene inextricabiHbus vinculis implicari.
Hoc proinde est sollemniter praemonendum ab ipso Exmo Episcopo
(si ipse processum peragat, secus a Iudice instructore) antequam iusiurandum
praestetur, et animo reputandum ab omnibus, qui in his causis
partem habent, praecipue eo momento quo a parte, a testibus, a peritis,
respective, redduntur iuratae responsiones, attestationes, relationes.
II
SUPPLEX LIBELLUS ACTORIS
Beatissime Pater,
N. N., filius..., conditione..., e dioecesi..., natus die..., domicilium habens...,
et munus modo exercens..., ad pedes Sanctitatis Vestrae humillime
provolutus, quae sequuntur exponit.
Annum agens... in Seminario ... collocatus fuit, ut studia... perageret.
Ibi manens, assiduis suasionibus, instigationibus contra suam voluntatem,
ut studia conficeret sacra, a parentibus impulsus fuit, ea ratione
ut sacrum exinde susciperet presbyteratus ordinem. Quamvis ipse omnem
moverit lapidem ut sacros ordines declinaret... importunis tamen precibus,
suasionibus, instigationibus et minis... ad eosdem sacros ordines suscipiendos
coactus, hos suscepit invitus, quin coactioni obsistere potuerit.
Iisdem initis ordinibus, per annos... ipsos exercuit, munus gerens... quin
tamen onerum susceptionem ratam habuerit uti par esset, bonumque
exemplum praebuerit. Exinde sentiens se nullimode oneribus in sacra
ordinatione susceptis satisfacere posse, de petenda declaratione nullitatis
sacrae ordinationis vel onerum sacris ordinibus adnexorum ob allatas
causas cogitavit. Ad hanc autem nullitatem demonstrandam testium
elenchum exhibet ». — [Hunc libellum, a S. O. ad Ordinarium exinde transmittendum,
actor particularibus circumstantiis, si opus fuerit, additis,
fusius, nec tamen sobrietate posthabita, conficere poterit].
Et Deus, etc.
Datum..., die... mense... anno...
N. N. (Subscriptio facienda manu ipsius actoris).