AAS 23 (1931), p. 48

sieque rite diiudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane
fieri si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter
sire ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxni
m. Iulii an. MDCCCCXXX, Pontificatus Nostri nono.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

EPISTOLAE

I

AD EXOMUM P. D. HEOTOREM FELICI, ARCHIEP. TIT. CORYNTHIEN. EUNDEM-

QUE NUNCIUM APOSTOLICUM APUD CHILENSEM REMPUBLICAM, QUEM

DEPUTAT LEGATUM SUUM AD CONGRESSUM EUCHARISTICUM E TOTA

NATIONE, VALDIVIAS HABENDUM.

PIUS PP. XI

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — In tanta
difficultate temporum, qua premitur humana societas, nihil suavius Nobis
esse potest quam discere impensiore in dies studio Christum regem alicubi
adoran, ab ipsoque mystice in altari vivente, illam trepidantes populos
expetere, quam mundus dare non potest, optatissimam pacem. Itaque
perlibenti animo novimus in Republica ista nobilissima Conventum quintara
Eucharisticum propediem celebratum iri, eumque Valdiviae, in urbe
nempe quam Nos dudum ad episcopalis Sedis dignitatem eveximus. Novum
hoc est sollertiae argumentum qua sacri isti Pastores in animarum salutem
incumbunt. Ac magnopere quidem eorum laudamus propositum,
agendi scilicet in conventu de catechismi studio provehendo; cum enim
tam magna vulgo sit ignoratio aeternarum rerum, bonorum omnium munus
est contendere ut, non modo pueri et adulescentes, sed etiam cuiusvis
ordinis aetatisque homines catholicam doctrinam perdiscant. Ex quo
fiet ut, tamquam fructus laetissimi, et christiana pietas in populo efflorescat
et usus vigeat frequentis Eucharistiae receptionis. Atque utinam
saepius fideles omnes, voci respondentes Iesu Christi dulcissimi, ad sacram
synaxim accedant; hinc enim vera Dei caritas, hinc animorum perfecta
coniunctio, hinc humanae fragilitatis praesidium et robur, hinc omnis
christiana vita denique pendet. De re igitur magni ponderis, uti patet,
in conventu isto agetur. Quapropter, cum ipsam Nos congressionem aliquo

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.