AAS 23 (1931), p. 481

XIII

LITTERAE ORDINARII AD ALIENAE DIOECESIS IUDICEM UT EXTRAORDINA-

RIAE INFORMATIONES COLLIGANTUR.
(Sub secreto)
Illme ac Revme Domine,

Cum ex facultate S. Congr. de disciplina Sacramentorum, in hoc dioecesano
Tribunali, ad instantiam sacerdotis N., instruatur causa super nullitate
eius sacrae ordinationis vel onerum eidem inhaerentium, cumque
Nobis non satis constiterit de religione et probitate vitae, nec non de personarum
ac rerum adiunctis, et contra noverimus tibi praefatum sacerdotem
(vel testis aut periti personam) cognitum esse, praesentibus te litteris
rogamus ut, pro caritate et obsequio, quibus erga Ecclesiam praestas,
velis Nobis accuratas et distinctas praebere notitias, secreti lege quidem
interposita, de religiositate, honestate et veracitate dicti sacerdotis (vel testis
vel periti), praesertim in iudiciali et iurata relatione circa assertum...
(v. g.) metum, ita ut cognoscatur utrum in re tanti momenti fide dignus
habendus sit necne.
Interim etc.
Datum..., die... mense... anno...
N., Ordinarius.
L. £8 S. N., Cancellarius.

XIV

CITATIO ACTORIS

De mandato Revmi N., Iudicis instructoris in processu de nullitate sacrae
ordinationis vel onerum eidem inhaerentium, actor N. N. in causa,
personaliter compareat coram praefato Iudice, in aula sessionum huius
s. Tribunalis, in via..., num..., anno..., mense..., die..., hora..., ut iuratum
examen subeat in causa a se intenta.
Datum..., ex aedibus..., die... mense... anno...
N., Iudex.
L. £8 S. N., Actuarius.

[Eiusmodi citationis fiunt duo exemplaria, quorum unum traditur cursori
remittendum actori, iuxta praescriptum can. 1717; alterum asservatur
in actis et in calce eiusdem cursor refert ea quae peregit].

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.