AAS 23 (1931), p. 527

Ex his quae summatim hucusque de laudibus sanctissimae feminae attigimus,
manifesto apparet quae caelestium beneficiorum copia in germanicum
populum redundaret si eam, quasi perfectum virtutum omnium
exemplar, ad imitandam sibi proponerent fideles cuiusvis ordinis et condicionis,
sodales praesertim propriasque ad consociationem pertinentes
« Elisabeth Verein » nuncupatam, utpote quae Patronae sanctae caritatem
istic exercere pergat: Elisabeth enim castissima puella fuit et mater tenerrima,
dives et pauper, humillima et nobilis virtute magis quam potentia.
Quapropter mirum non est si clarissimi ex Germania viri omnium artium
splendore eam celebraverint: pictores pulcherrimis tabulis, poetae ac
musici egregiis carminibus harmoniisque, architecti perennioribus aere
monumentis.
Quapropter Nosmet ipsi, dilecti filii Nostri et venerabiles fratres, in
saeculari hac recordatione, una cum Germaniae populo universo meritis
laudibus Elisabeth sanctissimam prosequi volumus, quae uti omnium
mater totamvitam bene faciendo transegit. Tot saeculorum spatio exeunte,
ipsa non tam in historia quam in omnium animis adhuc vivit, idque admonere
videtur ex una caritate Christi nationum salutem exspectandam esse.
Ac precamur ut quantocius dies illucescat optatissima quo populi omnes,
tranquillatis rebus, in caritate Christi regenerentur fiatque unum ovile et
unus Pastor. Interea, caelestium auspex munerum itemque paternae benevolentiae
Nostrae testis apostolica sit benedictio, quam vobis, dilecti filii
Nostri ac venerabiles fratres, iisque omnibus qui vigilantiae vestrae crediti
sunt, efíuso animo impertimus.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, die x mensis Maii a. MDCCCCXXXI,
Pontificatus Nostri decimo.

PIUS PP. XI

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.