AAS 23 (1931), p. 55

fuere. Verum haec dilatio non multum Causae detrimentum attulit, eo
quod plurimi testes qui auditi sunt sive in Ordinariis sive in Apostolicis
processibus super vita et virtutibus sancti Pauli a Cruce, germani fratris
Servi Dei, de huius quoque vita et virtutibus abunde deposuerunt.
Quapropter Sacrorum Eituum Congregationi exhibiti fuere tum Processus
ordinaria auctoritate anno 1909 ab Episcopo Viterbien. constructus,
tum authentica excerpta ex Processibus sive Apostolicis sive Ordinariis
qui confecti sunt in Causa Sancti eius Fratris, Pauli a Cruce. Scripta quoque
ab hac Sacra Congregatione die 18 Iulii 1928 fuerunt approbata.
Quum omnia quae ad Causae Introductionem requiruntur essent parata,
instante R. P. Aegidio a Sacris Cordibus Congregationis Ssmae Crucis ac
Passionis D. N. I. C. Postulatore generali, Eminentissimus ac Reverendissimus
Cardiralis Alexander Verde, Causae Ponens seu Relator, in Ordinariis
Sacrae huius Congregationis comitiis die 9 Decembris anno 1930
habitis sequens dubium discutiendum proposuit: An sit signanda Commissio
Introductionis Causae in casu et ad effectum de quo agitur. Et Emi
ac Rmi Patres sacris tuendis Ritibus praepositi, post relationem ipsius
Cardinalis Ponentis, audito voce et scripto R. P. D. Salvatore Natucci
Sanctae Fidei Promotore generali, attentis quoque postulatoriis litteris
nonnullorum S. R. E. Cardinalium, Archiepiscoporum, Episcoporum, civium
IJvadae, nec non moderatorum plurium Ordinum seu religiosarum Congregationum,
omnibus sedulo perpensis rescribendum censuerunt: Affirmative,
seu signandum esse Commissionem, si Sanctissimo placuerit.

Facta postmodum de praedictis Sanctissimo Domino Nostro Pio Papae
XI per infrascriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationi Praefectum
relatione, Sanctitas Sua sententiam Sacrae Congregationis ratam
habens, propria manu signare dignata est Commissionem Introductionis
Causae Servi Dei Ioannis Baptistae a S. Michaele Archaugelo, Sacerdotis
professi e Congregatione clericorum excalceatorum Ssmae Crucis et Passioni
D. N. I. C. — Die 10 Decembris 1930.

C. CAED. LAURENTI, S. B. C. Praefectus.
L . ffî S.

A. Carinci, Secretarius.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.